• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Thomas Aquinas (1225-1274)

Edition Hide
Summa theologiae

Articulus 4

IIIª q. 24 a. 4 arg. 1

Ad quartum sic proceditur. Videtur quod praedestinatio Christi non sit causa nostrae praedestinationis. Aeternum enim non habet causam. Sed praedestinatio nostra est aeterna. Ergo praedestinatio Christi non est causa nostrae praedestinationis.

IIIª q. 24 a. 4 arg. 2

Praeterea, illud quod dependet ex simplici Dei voluntate, non habet aliam causam nisi Dei voluntatem. Sed praedestinatio nostra ex simplici voluntate Dei dependet, dicitur enim Ephes. I, praedestinati secundum propositum eius, qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae. Ergo praedestinatio Christi non est causa nostrae praedestinationis.

IIIª q. 24 a. 4 arg. 3

Praeterea, remota causa, removetur effectus. Sed, remota praedestinatione Christi, non removetur nostra praedestinatio, quia etiam si filius Dei non incarnaretur, erat alius modus possibilis nostrae salutis, ut Augustinus dicit, in libro de Trin. Praedestinatio ergo Christi non est causa nostrae praedestinationis.

IIIª q. 24 a. 4 s. c.

Sed contra est quod dicitur Ephes. I, praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum.

IIIª q. 24 a. 4 co.

Respondeo dicendum quod, si consideretur praedestinatio secundum ipsum praedestinationis actum, praedestinatio Christi non est causa praedestinationis nostrae, cum uno et eodem actu Deus praedestinaverit Christum et nos. Si autem consideretur praedestinatio secundum terminum praedestinationis, sic praedestinatio Christi est causa nostrae praedestinationis, sic enim Deus praeordinavit nostram salutem, ab aeterno praedestinando, ut per Iesum Christum compleretur. Sub praedestinatione enim aeterna non solum cadit id quod est fiendum in tempore, sed etiam modus et ordo secundum quod est complendum ex tempore.

IIIª q. 24 a. 4 ad 1

Ad primum ergo et secundum dicendum quod rationes illae procedunt de praedestinatione secundum praedestinationis actum.

IIIª q. 24 a. 4 ad 3

Ad tertium dicendum quod, si Christus non fuisset incarnandus, Deus praeordinasset homines salvari per aliam causam. Sed quia praeordinavit incarnationem Christi, simul cum hoc praeordinavit ut esset causa nostrae salutis.

Translation Hide
Summe der Theologie

Vierter Artikel. Die Vorherbestimmung Christi ist die Ursache der unsrigen.

a) Dies scheint nicht. Denn: I. Das Ewige hat keine Ursache; unsere Vorherbestimmung aber ist
von Ewigkeit. II. Unsere Vorherbestimmung hängt ab vom einfachen Willen Gottes,
nach Ephes. 1.: „Vorherbestimmt gemäß seinem Vorsatze, der da Alles wirkt
gemäß dem Ratschlüsse seines Willens.“ Also ist da keine andere Ursache. III. Wird die Ursache entfernt, so fällt die entsprechende Wirkung.
Wird aber die Vorherbestimmung Christi entfernt, so bleibt die unsrige;
denn mochte auch Christus nicht Mensch werden, so blieben andere Wege
für unser Heil übrig, nach Augustin (13. de Trin. 10.). Auf der anderen Seite heißt es Ephes. 1.: „Vorherbestimmt zur Adoptiv-Gotteskindschaft durch Jesum Christum.“

b) Ich antworte, mit Rücksicht auf den Ak selber der Vorherbestimmung sei die Vorherbestimmung Christi nicht die Ursache der unsrigen; da
mit ein und demselben Akte Gott uns und Christum vorherbestimmt hat.
Wird aber der Abschlußpunkt der Vorherbestimmung berücksichtigt, so hat
Gott vorhergeordnet unser Heil, indem Er von Ewigkeit her bestimmte, es
sei durch Christum zu vollenden; und danach ist die Vorherbestimmung Christi
Ursache der unsrigen. Denn nicht nur fällt unter die Vorherbestimmung
das, was in der Zeit zu geschehen hat, sondern auch die Art und Weise,
wie es zu geschehen hat.

c) I. und II. Dies geht vom Akte der Vorherbestimmung aus. III. Die Thatsache besteht, daß Gott unser Heil vorhergeordnet hat als ein durch die Menschwerdung verursachtes Heil. Wir spvechen nicht von dem, was Alles Gott möglich ist.

  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Summa theologiae
Translations of this Work
Summe der Theologie

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy