• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Thomas Aquinas (1225-1274)

Edition Hide
Summa theologiae

Articulus 2

IIIª q. 26 a. 2 arg. 1

Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Christus non sit mediator Dei et hominum secundum quod homo. Dicit enim Augustinus, in libro contra Felicianum, una est Christi persona, ne sit non unus Christus, non una substantia; ne, mediatoris dispensatione submota, aut Dei tantum aut hominis dicatur filius. Sed non est Dei et hominis filius secundum quod homo, sed simul secundum quod Deus et homo. Ergo neque dicendum est quod sit mediator Dei et hominum solum secundum quod homo.

IIIª q. 26 a. 2 arg. 2

Praeterea, sicut Christus, inquantum est Deus, convenit cum patre et spiritu sancto, ita, inquantum est homo, convenit cum hominibus. Sed propter hoc quod, inquantum est Deus, convenit cum patre et spiritu sancto, non potest dici mediator inquantum est Deus, quia super illud I Tim. II, mediator Dei et hominum, dicit Glossa, inquantum est verbum, non medius est, quia aequalis est Deo, et Deus apud Deum, et simul unus Deus. Ergo nec etiam inquantum homo, potest dici mediator, propter convenientiam quam cum hominibus habet.

IIIª q. 26 a. 2 arg. 3

Praeterea, Christus dicitur mediator inquantum reconciliavit nos Deo, quod quidem fecit auferendo peccatum, quod nos separabat a Deo. Sed auferre peccatum convenit Christo non inquantum est homo, sed inquantum est Deus. Ergo Christus, inquantum est homo, non est mediator, sed inquantum est Deus.

IIIª q. 26 a. 2 s. c.

Sed contra est quod Augustinus dicit, in Lib. IX, de Civ. Dei, non ob hoc est mediator Christus, quia est verbum. Maxime quippe immortale et maxime beatum verbum longe a mortalibus miseris. Sed mediator est secundum quod homo.

IIIª q. 26 a. 2 co.

Respondeo dicendum quod in mediatore duo possumus considerare, primo quidem, rationem medii; secundo, officium coniungendi. Est autem de ratione medii quod distet ab utroque extremorum, coniungit autem mediator per hoc quod ea quae unius sunt, defert ad alterum. Neutrum autem horum potest convenire Christo secundum quod Deus, sed solum secundum quod homo. Nam secundum quod Deus, non differt a patre et spiritu sancto in natura et potestate dominii, nec etiam pater et spiritus sanctus aliquid habent quod non sit filii, ut sic possit id quod est patris vel spiritus sancti, quasi quod est aliorum, ad alios deferre. Sed utrumque convenit ei inquantum est homo. Quia, secundum quod est homo, distat et a Deo in natura, et ab hominibus in dignitate et gratiae et gloriae. Inquantum etiam est homo, competit ei coniungere homines Deo, praecepta et dona hominibus exhibendo, et pro hominibus ad Deum satisfaciendo et interpellando. Et ideo verissime dicitur mediator secundum quod homo.

IIIª q. 26 a. 2 ad 1

Ad primum ergo dicendum quod, si subtrahatur divina natura a Christo, subtrahitur per consequens ab eo singularis plenitudo gratiarum, quae convenit ei inquantum est unigenitus a patre, ut dicitur Ioan. I. Ex qua quidem plenitudine habet ut sit super omnes homines constitutus, et propinquius ad Deum accedens.

IIIª q. 26 a. 2 ad 2

Ad secundum dicendum quod Christus, secundum quod Deus, est per omnia aequalis patri. Sed etiam in humana natura excedit alios homines. Et ideo, secundum quod homo, potest esse mediator, non autem secundum quod Deus.

IIIª q. 26 a. 2 ad 3

Ad tertium dicendum quod, licet auctoritative peccatum auferre conveniat Christo secundum quod est Deus, tamen satisfacere pro peccato humani generis convenit ei secundum quod homo. Et secundum hoc dicitur Dei et hominum mediator.

Translation Hide
Summe der Theologie

Zweiter Artikel. Christus als Mensch ist Mittler zwischen Gott und den Menschen.

a) Dem scheint nicht so. Denn: I. Augustin schreibt (contra Felician. 10.): „Eine einige ist die
Person Christi, damit nicht der eine Christus hinweggenommen werde und
so, nachdem die Mittlerschaft entfernt ist, Er nur Gottes Sohn genannt
werde oder nur des Menschen Sohn.“ Christus ist aber Gottes und des
Menschen Sohn nicht als Mensch, sondern weil Er zugleich Gott und Mensch
ist. Also ist Er nicht Mittler einzig und allein als Mensch. II. Christus als Gott hat die göttliche Natur gemeinsam mit dem
Vater und dem heiligen Geiste; als Mensch hat Er die menschliche Natur
gemeinsam mit den Menschen. Nicht als Gott aber wird Er Mittler genannt; denn, sagt die Glosse (August. 10. Conf. cap. 3.) zu 1. Tim. 2.
(mediator), „insoweit Er das ewige Wort ist, ist Er nicht in der Mitte; als
Gott ist Er Gott gleich, Gott bei Gott, zugleich der eine Gott.“ Also
ist Er auch nicht als Mensch allein Mittler. III. Christus wird „Mittler“ genannt, insofern Er uns mit Gott
versöhnte; und dies that Er dadurch, daß Er die Sünde hinwegnahm, die
uns von Gott trennte. Die Sünde entfernen aber kommt Christo zu nur
als dem ewigen Worte. Also Christus als Mensch ist nicht Mittler, sondern
als Gott. Auf der anderen Seite sagt Augustin (9. de civ. Dei 15.): „Nicht deshalb ist Christus Mittler, weil Er das Wort ist, das im höchsten Grade selige, im höchsten Grade unsterbliche Wort; insoweit ist Er weit fern von den menschlichen Mühseligkeiten. Er ist Mittler als Mensch.“

b) Ich antworte, im Mittler finde sich 1. der Charakter, das Mittlere zu sein; und 2. das Amt, zu verbinden. Was aber in der Mitte ist steht ab von den äußersten Punkten. Und es verbindet der Mittler, indemet das, was der einen Seite zugehört, zu eigen macht der anderen. Beides aber kommt nur Christo als einem Menschen zu. Denn als Gott ist Er vom Vater und vom heiligen Geiste in der Natur und in der Allherrschaft nicht verschieden; und andererseits haben der Vater und der heilige Geist nichts, was nicht der Sohn hat, und was somit von der einen Seite auf die andere gebracht werden könnte. Als Mensch aber steht Christus ab von Gott in der Natur und von den anderen Menschen in der Würde, sowohl der Gnade als auch der Herrlichkeit nach. Ebenso kommt es Ihm als Menschen zu, die Menschen mit Gott zu verbinden dadurch, daß Er von Gott her die Gebote und Gaben Gottes den Menschen bringt und für die Menschen Gott Genugthuung anbietet und Gebete darbringt.

c) I. Wird Christo die Gottheit entzogen, so hat Er auch nicht mehr in seiner Menschheit die Fülle der Gnaden, welche aus der Einigung stießt. Und auf Grund dieser Fülle hat Er es, daß Er an Würde alle Menschen überragt und Gott nahe ist. II. Als Gott ist Christus dem Vater gleich. Als Mensch überragt
Er alle Menschen. Also als Mensch kann Er Mittler sein nicht als Gott. III. Als Mensch thut Christus genug für die Sünden der Menschen;
und so ist Er Mittler. Als Gott entfernt Er die Sünden kraft seiner Macht.

  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Summa theologiae
Translations of this Work
Summe der Theologie

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy