• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Thomas Aquinas (1225-1274)

Edition Hide
Summa theologiae

Articulus 3

IIIª q. 87 a. 3 arg. 1

Ad tertium sic proceditur. Videtur quod peccata venialia non remittantur per aspersionem aquae benedictae, et episcopalem benedictionem, et alia huiusmodi. Peccata enim venialia non remittuntur sine poenitentia, ut dictum est. Sed poenitentia per se sufficit ad remissionem venialium peccatorum. Ergo ista nihil operantur ad huiusmodi remissionem.

IIIª q. 87 a. 3 arg. 2

Praeterea, quodlibet istorum relationem habet ad unum peccatum veniale, et ad omnia. Si ergo per aliquod istorum remittitur peccatum veniale, sequetur quod pari ratione remittantur omnia. Et ita per unam tunsionem pectoris, vel per unam aspersionem aquae benedictae, redderetur homo immunis ab omnibus peccatis venialibus. Quod videtur inconveniens.

IIIª q. 87 a. 3 arg. 3

Praeterea, peccata venialia inducunt reatum alicuius poenae, licet temporalis, dicitur enim, I Cor. III, de eo qui superaedificat lignum, faenum et stipulam, quod salvus erit, sic tamen quasi per ignem. Sed huiusmodi per quae dicitur peccatum veniale remitti, vel nullam vel minimam poenam in se habent. Ergo non sufficiunt ad plenam remissionem venialium peccatorum.

IIIª q. 87 a. 3 s. c.

Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de poenitentia, quod pro levibus peccatis pectora nostra tundimus, et dicimus, dimitte nobis debita nostra. Et ita videtur quod tunsio pectoris et oratio dominica causent remissionem peccatorum. Et eadem ratio videtur esse de aliis.

IIIª q. 87 a. 3 co.

Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, ad remissionem venialis peccati non requiritur novae gratiae infusio, sed sufficit aliquis actus procedens ex gratia quo homo detestetur peccatum vel explicite, vel saltem implicite, sicut cum aliquis ferventer movetur in Deum. Et ideo triplici ratione aliqua causant remissionem venialium peccatorum. Uno modo, inquantum in eis infunditur gratia, quia per infusionem gratiae tolluntur peccata venialia, ut supra dictum est. Et hoc modo per Eucharistiam et extremam unctionem, et universaliter per omnia sacramenta novae legis, in quibus confertur gratia, peccata venialia remittuntur. Secundo, inquantum sunt cum aliquo motu detestationis peccatorum. Et hoc modo confessio generalis, tunsio pectoris, et oratio dominica operantur ad remissionem venialium peccatorum, nam in oratione dominica petimus, dimitte nobis debita nostra. Tertio, inquantum sunt cum aliquo motu reverentiae in Deum et ad res divinas. Et hoc modo benedictio episcopalis, aspersio aquae benedictae, quaelibet sacramentalis unctio, oratio in Ecclesia dedicata, et si qua alia sunt huiusmodi, operantur ad remissionem peccatorum.

IIIª q. 87 a. 3 ad 1

Ad primum ergo dicendum quod omnia ista causant remissionem peccatorum venialium inquantum inclinant animam ad motum poenitentiae, qui est detestatio peccatorum, vel implicite vel explicite.

IIIª q. 87 a. 3 ad 2

Ad secundum dicendum quod omnia ista, quantum est de se, operantur ad remissionem omnium venialium peccatorum. Potest tamen impediri remissio quantum ad aliqua peccata venialia, quibus mens actualiter inhaeret, sicut etiam per fictionem impeditur aliquando effectus Baptismi.

IIIª q. 87 a. 3 ad 3

Ad tertium dicendum quod per praedicta tolluntur quidem peccata venialia quantum ad culpam, tum virtute alicuius sanctificationis, tum etiam virtute caritatis, cuius motus per praedicta excitatur. Non autem per quodlibet praedictorum semper tollitur totus reatus poenae, quia sic qui esset omnino immunis a peccato mortali, aspersus aqua benedicta statim evolaret. Sed reatus poenae remittitur per praedicta secundum motum fervoris in Deum, qui per praedicta excitatur quandoque magis, quandoque minus.

Translation Hide
Summe der Theologie

Dritter Artikel. Besprengen mit Weihwasser u. dgl. nimmt fort die läßlichen Sünden.

a) Das scheint nicht. Denn: I. Die läßlichen Sünden werden nicht ohne Buße nachgelassen. Diese aber allein genügt auch dazu. II. Jedes dieser Dinge wie Weihwasser, bischöflicher Segen, an die Brust schlagen, hat ebensogut Beziehung zu der einen läßlichen Sünde wie zu allen. Nimmt also dies Alles die eine weg, so auch alle anderen. Und so würde durch solche Dinge der Mensch ganz frei von Sünden sein; was unzulässig ist. III. Die läßliche Sünde hat zur Folge die Verschuldung einer Strafe, so daß man nach 1. Kor. 3. „heil wird, aber wie durch Feuer.“ Solche geringe Dinge aber scheinen keine Strafe mit sich zu bringen. Auf der anderen Seite „schlagen wir für läßliche Sünden an die Brust und sagen: Vergieb uns unsere Schulden,“ wie Augustin schreibt (hom. ult. inter 50.). Dasselbe gilt von den andern ähnlichen Dingen.

b) Ich antworte, zum Nachlasse der läßlichen Sünde genüge ein aus der Gnade hervorgehender Akt, kraft dessen jemand ausdrücklich oder in einem anderen Tugendakt die läßliche Sünde verabscheut. Also werden die läßlichen Sünden fortgenommen: 1. Durch das Einflößen der Gnade; denn damit ist immer die Tilgung aller läßlichen Sünden verbunden; und so schwinden die läßlichen Sünden beim würdigen Empfange der Sakramente, welche stets Gnade einflößen. 2. Durch die allgemeine Verabscheuung der Sünden; und so nimmt das allgemeine Sündenbekenntnis, das an die Brust schlagen, das Vaterunser diese läßlichen Sünden fort. 3. Durch den thatsächlichen Ausdruck der Ehrfurcht vor Gott; und so nimmt der bischöfliche Segen, das Weihwasser etc. diese Sünden fort.

c) I. Alle diese Dinge, wie das Beten in einer geweihten Kirche, die heiligen Salbungen, das Weihwasser, nehmen die Sünden fort, weil sie den Geist hinneigen zu einer Thätigkeit der Buße, nämlich zum Abscheu der Sünde. II. Alle diese Dinge wirken mit zum Nachlasse aller läßlichen Sünden. Derselbe kann aber gehindert werden, wenn der Geist im thatsächlichen Denken oder Wollen einer läßlichen Sünde anhängt; wie auch die Wirkung der Taufe gehindert wird durch Verstellung. III. Durch das Besagte werden die läßlichen Sünden entfernt mit Rücksicht auf die Schuld, sowohl kraft einer gewissen Genugthuung wie kraft der heiligen Liebe, deren Akt durch solche Dinge erweckt wird. Nicht aber wird fortgenommen die verschuldete Strafe; sonst würde, wer keine Todsünde hat, auf Grund der Besprengung mit Weihwasser gleich in den Himmel kommen. Die Strafe wird nachgelassen gemäß der thatsächlichen Liebesglut zu Gott hin, welche durch diese Dinge bisweilen mehr bisweilen minder erweckt wird.

  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Summa theologiae
Translations of this Work
Summe der Theologie

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy