Edition
Hide
Summa theologiae
Articulus 8
Iª q. 77 a. 8 arg. 1
Ad octavum sic proceditur. Videtur quod omnes potentiae animae remaneant in anima a corpore separata. Dicitur enim in libro de spiritu et anima, quod anima recedit a corpore, secum trahens sensum et imaginationem, rationem et intellectum et intelligentiam, concupiscibilitatem et irascibilitatem.
Iª q. 77 a. 8 arg. 2
Praeterea, potentiae animae sunt eius naturales proprietates. Sed proprium semper inest, et nunquam separatur ab eo cuius est proprium. Ergo potentiae animae sunt in ea etiam post mortem.
Iª q. 77 a. 8 arg. 3
Praeterea, potentiae animae, etiam sensitivae, non debilitantur debilitato corpore, quia, ut dicitur in I de anima, si senex accipiat oculum iuvenis, videbit utique sicut et iuvenis. Sed debilitas est via ad corruptionem. Ergo potentiae animae non corrumpuntur corrupto corpore, sed manent in anima separata.
Iª q. 77 a. 8 arg. 4
Praeterea, memoria est potentia animae sensitivae, ut philosophus probat. Sed memoria manet in anima separata, dicitur enim, Luc. XVI, diviti epuloni in Inferno secundum animam existenti, recordare quia recepisti bona in vita tua. Ergo memoria manet in anima separata; et per consequens aliae potentiae sensitivae partis.
Iª q. 77 a. 8 arg. 5
Praeterea, gaudium et tristitia sunt in concupiscibili, quae est potentia sensitivae partis. Manifestum est autem animas separatas tristari et gaudere de praemiis vel poenis quas habent. Ergo vis concupiscibilis manet in anima separata.
Iª q. 77 a. 8 arg. 6
Praeterea, Augustinus dicit, XII super Gen. ad Litt., quod sicut anima, cum corpus iacet sine sensu nondum penitus mortuum, videt quaedam secundum imaginariam visionem; ita cum fuerit a corpore penitus separata per mortem. Sed imaginatio est potentia sensitivae partis. Ergo potentia sensitivae partis manet in anima separata; et per consequens omnes aliae potentiae.
Iª q. 77 a. 8 s. c.
Sed contra est quod dicitur in libro de Eccles. Dogmat., ex duabus tantum substantiis constat homo, anima cum ratione sua, et carne cum sensibus suis. Ergo, defuncta carne, potentiae sensitivae non manent.
Iª q. 77 a. 8 co.
Respondeo dicendum quod, sicut iam dictum est, omnes potentiae animae comparantur ad animam solam sicut ad principium. Sed quaedam potentiae comparantur ad animam solam sicut ad subiectum, ut intellectus et voluntas. Et huiusmodi potentiae necesse est quod maneant in anima, corpore destructo. Quaedam vero potentiae sunt in coniuncto sicut in subiecto, sicut omnes potentiae sensitivae partis et nutritivae. Destructo autem subiecto, non potest accidens remanere. Unde, corrupto coniuncto, non manent huiusmodi potentiae actu; sed virtute tantum manent in anima, sicut in principio vel radice. Et sic falsum est, quod quidam dicunt huiusmodi potentias in anima remanere etiam corpore corrupto. Et multo falsius, quod dicunt etiam actus harum potentiarum remanere in anima separata, quia talium potentiarum nulla est actio nisi per organum corporeum.
Iª q. 77 a. 8 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod liber ille auctoritatem non habet. Unde quod ibi scriptum est, eadem facilitate contemnitur, qua dicitur. Tamen potest dici quod trahit secum anima huiusmodi potentias, non actu, sed virtute.
Iª q. 77 a. 8 ad 2
Ad secundum dicendum quod huiusmodi potentiae quas dicimus actu in anima separata non manere, non sunt proprietates solius animae, sed coniuncti.
Iª q. 77 a. 8 ad 3
Ad tertium dicendum quod dicuntur non debilitari huiusmodi potentiae debilitato corpore, quia anima manet immutabilis, quae est virtuale principium huiusmodi potentiarum.
Iª q. 77 a. 8 ad 4
Ad quartum dicendum quod illa recordatio accipitur eo modo quo Augustinus ponit memoriam in mente; non eo modo quo ponitur pars animae sensitivae.
Iª q. 77 a. 8 ad 5
Ad quintum dicendum quod tristitia et gaudium sunt in anima separata, non secundum appetitum sensitivum, sed secundum appetitum intellectivum; sicut etiam in Angelis.
Iª q. 77 a. 8 ad 6
Ad sextum dicendum quod Augustinus loquitur ibi inquirendo, non asserendo. Unde quaedam ibi dicta retractat.
Translation
Hide
Summe der Theologie
Achter Artikel. Nicht alle Vermögen bleiben in der vom Körper getrennten Seele.
a) Dagegen sagt: I. Augustin: „Die Seele geht fort vom Leibe und nimmt mit sich den Sinn und die Einbildung, die Vernunft und die Einsicht, das Verständnis, die Begierde und die Widerstandskraft.“ (de spiritu et anima c. 15.) II. Die Vermögen der Seele sind naturgemäße Eigenheiten derselben. Solche aber bleiben immer, so lange die betreffende Natur bleibt. III. Die Vermögen der Seele, insoweit sie von dieser abhängen, werdsn nicht geschwächt mit der Schwächung des Körpers, auch nicht die Sinnesvermögen; wie Augustin sagt (1. de anima): „Wenn der Greis das Auged es Jünglings empfängt, wird er sehen wie ein Jüngling.“ Die Schwächung aber ist der Weg zum Verderben. Also die Sinneskräfte vergehen nicht bei der Auflösung des Körpers; sondern bleiben in der getrennten Seele. IV. Das Gedächtnis ist eine Sinneskraft. (Arist. de memoria.) Das Gedächtnis aber bleibt in der Seele. „Gedenke,“ heißt es Luk. 16, 25., „daß du Gutes erhalten hast in deinem Leben.“ V. Freude und Trauer sind im sinnlichen Teile des Menschen. Sie sind aber auch in den getrennten Seelen. VI. Augustin sagt (12. sup. Gen. ad litt. cap. 32.): „Wie die Seele, wenn der Körper bereits ohne Sinnesthätigkeit, aber noch nicht völlig tot daliegt, Manches vermittelst der Einbildung sieht; so wird es sich auch verhalten, wenn sie nach dem Tode vom Leibe getrennt sein wird.“ VII. Eccles. dogm. cap. 19 heißt es auf der anderen Seite: „Aus nur zwei Substanzen besteht der Mensch: aus der Seele mit der dieser zugehörigen Vernunft und dem Leibe mit seinen Sinnen.“
b) Ich antworte; alle Seelenkräfte haben ihr Princip in der Seele allein. Manche jedoch haben in der Seele allein auch ihren Sitz und ihr Subjekt; andere aber in der Verbindung von Leib und Seele. Zu den ersteren gehört Vernunft und Wille; und diese bleiben nach dem Tode in der Seele. Zu den zweitgenannten gehören die Sinnes- und die Nährkräfte; die nach der Auflösung nicht in der Seele bleiben außer wie in der Wurzel und der Kraft nach. Somit ist 1. falsch, daß die betreffenden Vermögen bleiben; und noch mehr ist falsch 2., daß ihre Thätigkeiten in der getrennten Seele bleiben; denn sie können nur Thätigkeit haben vermittelst der körperlichen Organe,
c) l. Jenes Buch ist nicht von Augustin und hat keinerlei Autorität. II. Jene Vermögen sind Eigenheiten des Bundes von Leib und Seele und vergehen deshalb zugleich mit diesem Bunde. III. Derartige Vermögen werden bei Auflösung des Leibes nicht geschwächt, insoweit die Seele als das Princip ihrer Kraft unveränderlich bleibt. IV. Das Gedächtnis ist hier das geistige, nicht das sinnliche,(Aug. 10. de Trin. 11.) V. Freude und Trauer sind in der getrennten Seele nicht als Leidenschaften der Sinne; sondern als Folge der Auffassung der Vernunft, wie dies bei den Engeln der Fall ist. VI. Augustinus spricht an dieser Stelle in untersuchender Weise, nicht um etwas zu behaupten; deshalb hat er auch später Manches da Behauptete zurückgezogen.