• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Thomas Aquinas (1225-1274)

Edition Hide
Summa theologiae

Articulus 4

Iª-IIae q. 7 a. 4 arg. 1

Ad quartum sic proceditur. Videtur quod non sint principales circumstantiae propter quid, et ea in quibus est operatio, ut dicitur in III Ethic. Ea enim in quibus est operatio, videntur esse locus et tempus, quae non videntur esse principalia inter circumstantias, cum sint maxime extrinseca ab actu. Ea ergo in quibus est operatio non sunt principalissimae circumstantiarum.

Iª-IIae q. 7 a. 4 arg. 2

Praeterea, finis est extrinsecus rei. Non ergo videtur esse principalissima circumstantiarum.

Iª-IIae q. 7 a. 4 arg. 3

Praeterea, principalissimum in unoquoque est causa eius et forma ipsius. Sed causa ipsius actus est persona agens; forma autem actus est modus ipsius. Ergo istae duae circumstantiae videntur esse principalissimae.

Iª-IIae q. 7 a. 4 s. c.

Sed contra est quod Gregorius Nyssenus dicit, quod principalissimae circumstantiae sunt cuius gratia agitur, et quid est quod agitur.

Iª-IIae q. 7 a. 4 co.

Respondeo dicendum quod actus proprie dicuntur humani, sicut supra dictum est, prout sunt voluntarii. Voluntatis autem motivum et obiectum est finis. Et ideo principalissima est omnium circumstantiarum illa quae attingit actum ex parte finis, scilicet cuius gratia, secundaria vero, quae attingit ipsam substantiam actus, idest quid fecit. Aliae vero circumstantiae sunt magis vel minus principales, secundum quod magis vel minus ad has appropinquant.

Iª-IIae q. 7 a. 4 ad 1

Ad primum ergo dicendum quod per ea in quibus est operatio, philosophus non intelligit tempus et locum, sed ea quae adiunguntur ipsi actui. Unde Gregorius Nyssenus, quasi exponens dictum philosophi, loco eius quod philosophus dixit, in quibus est operatio, dicit quid agitur.

Iª-IIae q. 7 a. 4 ad 2

Ad secundum dicendum quod finis, etsi non sit de substantia actus, est tamen causa actus principalissima, inquantum movet ad agendum. Unde et maxime actus moralis speciem habet ex fine.

Iª-IIae q. 7 a. 4 ad 3

Ad tertium dicendum quod persona agens causa est actus secundum quod movetur a fine; et secundum hoc principaliter ordinatur ad actum. Aliae vero conditiones personae non ita principaliter ordinantur ad actum. Modus etiam non est substantialis forma actus, hoc enim attenditur in actu secundum obiectum et terminum vel finem, sed est quasi quaedam qualitas accidentalis.

Translation Hide
Summe der Theologie

Vierter Artikel. Die hauptsächlichen Umstände.

a) Das „Warum“ und das „Was“ scheinen nicht hauptfächliche Umstände zu sein. Denn: I. Aristoteles sagt (3 Ethic. 1.), daß dies, „worin die Thätigkeit sich vollzieht,“ hauptsächlicher Umstand sei. Das wäre aber Zeit und Ort und sonach das, was mit Beziehung auf die betreffende Handlung am meisten äußerlich ist. Worin also der Akt sich vollzieht, gehört nicht zu den hauptsächlichsten Umständen und demnach auch nicht das „Was“. II. Der Zweck, welcher erreicht werden soll, ist durch und durch außerhalb des danach strebenden Wesens; ist also nicht der hauptsächlichste Umstand. III. Das Hauptsächlichste in einem jeden Dinge ist die Ursache und die innere Wesensform. Danach wären also die Umstände des „Wer“ und die „Art und Weise zu wirken“ im Akte die an der Spitze stehenden. Auf der anderen Seite sagt Gregor von Nyssa (de nat. hom. 31.), das „Wozu“ und das „Was“, also der Zweck und der Gegenstand des Aktes, seien die hauptsächlichsten Umstände.

b) Ich antworte, die Handlungen werden menschliche genannt, insofern sie freiwillig sind. Der Beweggrund und der Gegenstand des Willens aber ist der Zweck. Also jener Umstand ist der hauptsächlichste, der die Handlung berührt von seiten des Zweckes: das „Warum“. An zweiter Stelle steht dann jener, welcher die Handlung berührt von seiten ihres Wesens; also das, „was er gemacht hat.“ Je nachdem die anderen Umstände mehr oder minder diesen beiden nahe stehen, sind sie mehr oder minder hauptsächliche.

c) I. Aristoteles versteht unter dem, „worin der Akt sich vollzieht,“ nicht Zeit und Ort, sondern das, was das Wesen des Aktes selber berührt; weshalb Gregor von Nyssa, den Ausdruck des Aristoteles gleichsam erklärend, sagt: „Was gethan wird,“ anstatt „worin“. II. Der Zweck, falls er auch nicht zum Wesen selber des Aktes gehört, ist doch die hauptsächlichste Ursache desselben, insoweit er den Handelnden zum Handeln bewegt. Deshalb hat auch der Akt an erster Stelle seine moralische Gattungsart vom Zwecke. III. Die handelnde Person ist insoweit Ursache des Aktes als sie eben vom Zwecke bestimmt wird und danach steht ihre Beziehung zum Akte an erster Stelle. Die anderen Verhältnisse der handelnden Person stehen nicht in derselben Weise an erster Stelle. Die „Art und Weise zu wirken“ ist nicht die Substanz oder das Wesen des Aktes (denn dieses ergiebt sich aus dem Gegenstande vielmehr und dem Zwecke), sondern erscheint nur als eine zufällig daseiende Beschaffenheit.

  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
Summa theologiae
Translations of this Work
Summe der Theologie

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy