• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Tertullien (160-220) De resurrectione carnis

XXXIX.

[1] Quam Christus ediderit resurrectionem apostolica quoque instrumenta testantur: nam et apostolis nullum aliud negotium fuit, dumtaxat apud Israelem, quam veteris testamenti resignandi et novi consignandi et potius iam dei in Christo contionandi. [2] Ita et de resurrectione nihil novi intulerant, nisi quod et ipsam in gloriam Christi adnuntiabant, de cetero simplici et nota iam fide receptam sine ulla qualitatis quaestione, solis refragantibus Sadducaeis: adeo facilius fuit negari in totum mortuorum resurrectionem quam aliter intellegi. [3] Habes Paulum apud summos sacerdotes sub tribuno inter Sadducaeos et Pharisaeos fidei suae professorem: Viri, inquit, fratres ego Pharisaeus sum, filius Pharisaeorum, de spe nunc et de resurrectione iudicor apud vos----utique communi, ne, quia iam transgressor legis videbatur, de praecipuo fidei totius articulo, id est de resurrectione, ad Sadducaeos sapere existimaretur. Ita quam nolebat videri rescindere fidem resurrectionis utique confirmabat secundum Pharisaeos, respuens negatores eius Sadducaeos. [4] Proinde et apud Agrippam nihil se ait proferre citra quam prophetae adnuntiassent. Ergo servabat resurrectionem quoque qualem prophetae adnuntiaverant. [5] Nam et de resurrectione mortuorum apud Moysen scriptum commemorans corporalem eam norat, in qua scilicet sanguis hominis exquiri habebit. [6] Itaque talem praedicabat qualem et Pharisaei susceperant et dominus ipse defenderat et Sadducaei, ne talem quoque crederent, in totum esse noluerant. [7] Sed nec Atheninses aliam intellexerant a Paulo portendi: denique inriserant, non inrisuri omnino si animae solius restitutionem ab eo audissent: suscepissent enim vernaculae suae philosophiae frequentiorem praesumptionem. [8] At ubi iam nationes praeconium resurrectionis inauditae retro ipsa novitate concussit, et digna incredulitas rei tantae quaestionibus fidem torquere coepit, tunc et apostolus per totum paene instrumentum fidem huius spei corroborare curavit, et esse eam ostendens et nondum transactam et, de quo magis quaerebatur, corporalem et, quod insuper dubitabatur, non aliter corporalem.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De resurrectione carnis
Traductions de cette œuvre
De la résurrection de la chair Comparer
On the Resurrection of the Flesh Comparer
On the Resurrection of the Flesh Comparer
Über die Auferstehung des Fleisches. (BKV) Comparer
Commentaires sur cette œuvre
Elucidation - On the resurrection of the flesh

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité