IV.
[1] Quasi gentilibus dicam, gentili et communi omnium praecepto alloquens uos: solis maritis uestris placere debetis. In tantum autem placebitis eis in quantum alteris placere non curaueritis. Securae estote, benedictae, uxor nulla deformis est marito suo; satis placuit cum electa est seu moribus seu forma commendata. Ne quae uestrum putent si temperauerint a compositione sui, odium et auersionem maritorum prosecuturam. [2] Omnis maritus castitatis exactor est; formam uero fidelis non expectat quia non isdem bonis quae gentiles bona putant capimur; infidelis contra etiam suspectam habet, uel propter illam sceleratam in nos opinionem gentilium. Cui ergo pulchritudinem tuam nutrias? Si fideli, non exigit; si gentili, non credit. Quid gestias aut suspecto aut non desideranti placere?