• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Tertullien (160-220) Adversus Hermogenem

XI.

[1] Et tamen unde nobis persuadet Hermogenes malam esse materiam? Non enim poterit non malum dicere cui malum adscribit. Nam definimus diminutionem et subiectionem capere non posse quod si aeternum, ut alii coaeterno inferius deputetur. Ita et nunc nec malum dicimus competere illi, quia nec ex hoc subici possit, quod nullo modo potest subici, quia aeternum est. Sed cum alias summum bonum constet esse quod sit aeternum ut deus, per quod solus est deus, dum aeternus est, et ita bonus, dum deus, quomodo materiae inerit malum, quam ut aeternam summum bonum credi necesse est? [2] Aut si quod aeternum est poterit et mali capax esse, poterit hoc et in deum credi et sine causa gestiuit malum a deo transferre, si competit et aeterno competendo materiae. [3] Iam uero si quod aeternum est malum potest credi, inuincibile et insuperabile erit malum ut aeternum, et tum nos frustra laboramus de auferendo malo ex nobis ipsis, tum et deus hoc frustra mandat et praecipit, immo et iudicium frustra constituit deus, iniustitia utique puniturus. Quodsi contra mali finis, cum praeses eius diabolus abierit in ignem quem praeparauit illi deus et angelis eius, prius in puteum abyssi relegatus, cum reuelatio filiorum dei redemerit conditionem a malo utique uanitati subiectam, cum restituta innocentia et integritate conditionis pecora condixerint bestiis et paruuli de serpentibus luserint, cum pater filio posuerit inimicos sub pedes, utique operarios mali ---- itaque si finis malo competit, necesse est competierit initium erit materia habens initium habendo et finem mali; quae enim malo deputantur, secundum mali statum computantur.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Adversus Hermogenem
Traductions de cette œuvre
Against Hermogenes Comparer
Contre Hermogène Comparer
Gegen Hermogenes. (BKV) Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité