• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Tertullien (160-220) Adversus Hermogenem

XV.

[1] Porro si bonum neque ex materia factum est, quia non erat in illa, ut in mala, neque ex deo, quia nihil potuit ex deo fieri, sicut definit Hermogenes, inuenitur bonum iam ex nihilo factum ut ex nullo factum, ut neque ex materia neque ex deo. Et si bonum ex nihilo, cur non et malum? Immo cur non omnia ex nihilo, si aliquid ex nihilo? Nisi si insufficiens fuit diuina uirtus omnibus producendis, quae aliquid protulerit ex nihilo. [2] Aut si ex materia mala bonum processit, quia neque ex nihilo neque ex deo, sequetur ut ex conuersione processerit materiae contra denegatam aeterni conuersionem. Ita unde bonum constitit, iam negabit Hermogenes inde illud constare potuisse; necesse est autem ex aliquo eorum processerit, ex quibus negauit procedere potuisse. [3] Ceterum si ideo malum non ex nihilo, ne dei fiat de cuius arbitrio uidebitur factum sed ex materia, ut ipsius sit de cuius substantia erit factum, et hic, ut dixi, auctor mali habebitur deus qui, cum eadem uirtute et uoluntate debuisset omnla bona ex materia protulisse aut tantum bona, non omnia tamen bona protulit sed etiam mala, utique aut uolens esse mala, si poterat efficere ne esset, aut non ualens efficere omnia bona, si uoluit et non fecit, dum nihil intersit per infirmitatem dominus auctor mali extiterit an per uoluntatem. Aut quae fuit ratio ut, cum bona fecisset quasi bonus, etiam mala protulisset quasi non bonus, cum non congruentia sibi solummodo edidit? Quid necesse erat suo opere prolato etiam materiae negotium curare proinde et malum proferendo, solus ut cognosceretur bonus de bono, materia autem ne cognosceretur mala de malo? Plus bonum floruisset sine mali afflatu. [4] Nam et Hermogenes expugnat quorundam argumentationes dicentium mala necessaria fuisse ad inluminationem bonorum ex contrariis intellegendorum. [5] Ergo aut nec propterea locus mali proferendi fuit aut si qua alia ratio exegit illud induci, cur non et ex nihilo potuerit induci ipsa ratione excusatura dominum, ne mali auctor existimaretur, quae nunc, de materia operatur [cum], mala excusat? Si excusat, adeo ubique et undique illuc compellitur quaestio quo nolunt qui ipsam mali rationem non examinando nec dinoscendo, quomodo illud aut deo adtribuant aut a deo separent, pluribus et indignioribus destructionibus deum obiciunt.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Adversus Hermogenem
Traductions de cette œuvre
Against Hermogenes Comparer
Contre Hermogène Comparer
Gegen Hermogenes. (BKV) Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité