• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Tertullien (160-220) Adversus Hermogenem

XXI.

[1] 'Ergo', inquis, 'si tu ideo praeiudicas ex nihilo facta omnia quia non sit manifeste relatum de materia praecedenti factum quid, uide ne diuersa pars ideo contendat ex materia omnia facta, quia proinde non aperte significatum sit ex nihilo quid factum.' [2] Plane retorqueri quaedam facile possunt, non statim et ex aequo admitti, ubi diuersitas causae est. Dico enim, etsi non aperte scriptura pronuntiauit ex nihilo facta omnia, sicut nec ex materia, non tantem fuisse necessitatem aperte significandi de nihilo facta omnia quanta esset, si ex materia facta fuissent, quoniam quod fit ex nihilo, eo ipso dum non ostenditur ex aliquo factum, manifestatur ex nihilo factum et non periclitatur ne ex aliquo factum existimetur, quando non demonstretur ex quo sit factum. [3] Quod autem ex aliquo fit, nisi hoc ipsum aperte declaratur ex aliquo factum illud, dum ex quo factum sit ostenditur, periclitabitur primo uideri ex nihilo factum, quia non editur ex quo sit factum, dehinc, etsi ea sit condicione ut non possit uideri ex aliquo, proinde periclitabitur ex alio longe factum uideri quam ex quo factum est, dum non proponitur unde sit factum. [4] Ita si ex nihilo deus cuncta fecisse potuit, scriptura non adiecisse illum ex nihilo fecisse; ex materia eum fecisse omni modo debuit edixisse, licet ex materia fecisset, quia illud in totu habebat intellegi, et si non significaretur, at istud in dubio, nisi significaretur.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Adversus Hermogenem
Traductions de cette œuvre
Against Hermogenes Comparer
Contre Hermogène Comparer
Gegen Hermogenes. (BKV) Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité