• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Tertullien (160-220) Adversus Hermogenem

XXIX.

[1] Siquidem omnia opera sua deus ordine consummauit incultis primo elementis depalans quodam modo mundum, dehinc exornatis uelut dedicans. Nam et lumen non statim splendore solis impleuit et tenebras non statim solacio lunae temperauit et caelum non statim sideribus stellisque signauit et ma[te]ria non statim beluis frequentauit et ipsam terram non statim uaria fecunditate dotauit sed primo esse ei contulit, dehinc non in uacuum esse suppleuit. Sic enim et Esaias non in uacuum, ait, fecit illam sed inhabitari. [2] Postea ergo quam facta est, futura etiam perfecta, interim erat inuisibilis et rudis, rudis quidem hoc quoque ipso quod inuisibilis, ut nec uisui perfecta, simul[et] et ut de reliquo nondum instructa, inuisibilis uero, ut adhuc aquis tamquam munimento genitalis humoris obducta, qua forma etiam adfinis eius caro nostra producitur. Nam et Dauid ita canit: Domini est terra et plenitudo eius, orbis terrae, et omnes qui habitant in illa; ipse super maria fundauit eam et super flumina praeparauit eam. Segregatis enim aquis in cauationem sinum emicantior facta est arida quae antehac aquis tegebatur. Exinde itaque et uisibilis efficitur dicente deo: Congregetur aqua in congregatione una et uideatur arida. 'Videatur', inquit, non 'fit', iam enim facta erat sed inuisibilis usque tunc uideri sustinebat; 'arida' autem, quod erat futura ex diuortio humoris, tamen terra: et uocauit deus aridam terram, non materiam. [3] Sic et perfectionem postea consecuta desinit rudis haberi, cum pronuntiat deus: Fructificet terra herbam foeni seminantem semen secundum genus et secundum similitudinem, et lignum fructuosum faciens fructum, cuius semen in ipso in similitudinem, item: Producat terra animam uiuam secundum genus, et quadrupedia et repentia et bestias terrae secundum genus. [4] Impleuit igitur ordinem suum scriptura diuina, quam enim praedixerat inuisibilem et rudem, ei et uisionem reddidit et perfectionem. Non alia autem materia erat inuisibilis et rudis; ergo materia erit postea uisibilis et perfecta. Volo itaque uidere materiam, uisibilis enim facta est; uolo et perfectam eam recognoscere, ut ex illa etiam foeni herbam et ex illa decerpam lignum fructum et ex illa animalia usui meo famulentur. Sed materia quidem nusquam, terra uero haec, id est coram. Hanc uideo, hanc perfruor ex quo inuisibilis et rudis esse desiit. [5] De qua manifestissime Esaias: Haec dicit dominus qui fecit caelum, iste deus qui demonstrauit terram et fecit illam. Certe eandem demonstrauit quam et fecit. Quomodo demonstrauit? Utique dicendo: Videatur arida. Quare uideri iubet nisi quia retro non uidebatur, ut sic quoque eam non in uacuum fecisset faciendo uisibilem et ita habilem? [6] Et sic per omnia probatur nobis hanc, quam incolimus, eandem et factam esse a deo et ostensam, nec aliam fuisse rudem et inuisibilem quam quae et facta et ostensa est. Atque ita Terra autem erat inuisibilis et rudis ad eam pertinet quam deus cum caelo separauit.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Adversus Hermogenem
Traductions de cette œuvre
Against Hermogenes Comparer
Contre Hermogène Comparer
Gegen Hermogenes. (BKV) Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité