XLI.
[1] Reuertor ad motum, ut ubique te lubricum ostendam. 'Inconditus et [in]confusus et turbulentus fuit materiae motus'; sic enim et ollae undique ebullientis similitudinem opponis. Et quomodo alibi alius a te adfirmatur? Cum enim uis materiam nec bonam nec malam inducere, 'Igitur,' inquis, 'subiacens materia aequalis momenti habens motum neque ad bonum neque ad malum plurimum uergit.' Si aequalis momenti, iam non turbulentus nec caccabacius, sed compositus et temperatus, scilicet qui inter bonum et malum suo arbitrio agitatus, in neutram tamen partem pronus et praeceps, mediam, quod aiunt, gina