• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Tertullien (160-220) Adversus Valentinianos

13

[1] continet hic igitur ordo primam professionem pariter et nascentium et nubentium et generatium Aeonum, Sophiae ex desiderio Patris periculosissimum casum. Hori oportunissimum auxilium, Enthymeseos et coniunctae Passionis expiatum, Christi et Spiritu Sancti paedagogatum, Aeonum tutelarem reformatum, Soteris pavoninum ornatum, Angelorum comparaticum antistatum. [2] quod superest, inquis, vos valete et plaudite. immo quod superest, inquam, vos erudite et proicite. ceterum haec intra coetum Pleromatis decucurisse dicuntur prima tragoediae scaena, alia autem trans siparium coturnatio est--extra Pleroma dico. et tamen hic exitus sub sinu Patris intra ambitum Hori custodis; qualis extra iam in libero ubi deus non est?

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Adversus Valentinianos
Traductions de cette œuvre
Against the Valentinians Comparer
Contre les Valentiniens Comparer
Gegen die Valentinianer. (BKV) Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité