• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Tertullien (160-220) Adversus Valentinianos

15

[1] age nunc discant Pythagorici, agnoscant Stoici, Plato ipse, unde materiam quam innatam volunt et originem et substantiam traxerit in omnem hanc struem mundi, quod nec Mercurius ille Trismegistus, magister omnium physicorum, recogitavit. [2] audisti conversionem genus aliud passionis. ex hac omnis anima huius mundi dicitur constitisse, etiam ipsius Demiurgi, id est dei nostri. audisti maerorem et timorem; ex his initiata sunt cetera; nam ex lacrimis eius universa aquarum natura manavit. [3] hinc aestimandum quem exitum duxerit, quantis lacrimarum generibus inundaverit. habuit et salsas, habuit et amaras et dulces et calidas et frigidas guttas et bituminosas et ferruginantes et sulphurantes, utique et venenatas ut et Nonacris inde sudaverit quae Alexandrum occidit, et Lyncestarum inde defluxerit quae ebrios efficit, et Salmacis inde se solverit quae masculos molles. [4] caelestes imbres pipiavit Achamoth et nos in cisternis etiam alienos luctus et lacrimas servare curamus, proinde ex consternatione et pavore corporalia elementa ducta sunt. et tamen in tanta circumstantia solitudinis, in tanto circumspectu destitutionis ridebat interdum qua conspecti Christi recordans. eodem gaudii risu lumen effulsit. [5] cuius hoc providentiae beneficium! quae illam ridere cogebat idcirco ne semper nos in tenebris moraremur. nec obstupescas quin laetitia eius tam splendidum elementum radiaverit mundo cum maestitia quoque eius tam necessarium instrumentum defuerit saeculo. o risum illuminatorem! o fletum rigatorem! et tamen poterat remedio iam agere cum illius loci horrore — omnem enim obscuritatem eius discussisset quotiens ridere voluisset — vel ne cogeretur desertores suos supplicare.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Adversus Valentinianos
Traductions de cette œuvre
Against the Valentinians Comparer
Contre les Valentiniens Comparer
Gegen die Valentinianer. (BKV) Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité