• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Tertullien (160-220) Adversus Valentinianos

16

[1] convertitur enim ad preces et ipsa more materno, sed Christus quem iam pigebat extra Pleroma proficisci vicarium praeficit. Paracletum Soterem (hic erit Iesus largito et Patre universorum Aeonum summam potestatem subiciendis eis omnibus uti in ipso secundum Apostolum omnia conderentur) ad eam emittit cum officio atque comitatu coaetaneorum angelorum; credas et cum duodecim fascibus. [2] ibidem adventu pompatico eius concussa Achamoth protinus velamentum sibi obduxit ex officio primo venerationis et verecundiae. dehinc contemplatur eum fructiferumque suggestum; quibus inde conceperat viribus occurit illi κυριε χαιρε. hic opinor susceptam ille confirmat atque conformat agnitione iam et ab omnibus iniuriis passionis expumicat non eadem neglegentia in exterminium discretis quae acciderat in casibus matris. [3] sed enim exercitata vitia et usu viriosa confudit atque ita massaliter solidata defixit seorsum in materiae incorporalem paraturam commutans ex incorporali passione, indita habilitate atque natura qua pervenire mox posset in aemulas aequiperantias corpulentiarum ut duplex substantiarum conditio ordinaretur: de vitiis pessima, de conversione passionalis. haec erat materia quae nos commisit cum Hermogene ceterisque qui deum ex materia, non ex nihilo, operatum cuncta praesumunt.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Adversus Valentinianos
Traductions de cette œuvre
Against the Valentinians Comparer
Contre les Valentiniens Comparer
Gegen die Valentinianer. (BKV) Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité