• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Tertullien (160-220) De carne Christi

IX

[1] Praetendimus adhuc nihil quod ex alio acceptum sit, ut aliud sit quam id de quo sit acceptum, ita aliud esse ut non suggerat unde sit acceptum. omnis materia sine testimonio originis suae non est, etsi demutetur in novam proprietatem. [2] ipsum certe corpus hoc nostrum, quod de limo figulatum etiam ad fabulas nationum veritas transmisit, utrumque originis elementum confitetur, carne terram, sanguine aquam. nam licet alia sit species qualitatis, hoc est quod ex alio aliud fit. ceterum quid est sanguis quam rubens humor, quid caro quam terra conversa in figuras suas? [3] considera singulas qualitates, musculos ut glebas, ossa ut saxa, etiam circum papillas calculos quosdam: aspice nervorum tenaces conexus ut traduces radicum et venarum ramosos discursus ut ambages rivorum et lanugines ut muscos et comam ut caespitem et ipsos medullarum in abdito thesauros ut metalla carnis. [4] haec omnia terrenae originis signa et in Christo fuerunt, et haec sunt quae illum dei filium celaverunt, non alias tantummodo hominem existimatum quam humana extantem substantia corporis. aut edite aliquid in illo caeleste de Septentrionibus et Virgiliis et Suculis emendicatum: nam quae enumeravimus adeo terrenae testimonia carnis sunt ut et nostrae. sed nihil novum nihilque peregrinum deprehendo. [5] denique verbis et factis tantum, doctrina et virtute sola, Christum hominem obstupescebant: notaretur autem etiam carnis in illo novitas miraculo habita. sed carnis terrenae non mira condicio ipsa erat quae cetera eius miranda faciebat cum dicerent, Unde huic doctrina et signa ista? [6] etiam despicientium formam eius haec erat vox: adeo nec humanae honestatis corpus fuit, nedum caelestis claritatis. tacentibus apud vos quoque prophetis de ignobili aspectu eius, ipsae passiones ipsaeque contumeliae loquuntur: passiones quidem humanam carnem, contumeliae vero inhonestam probaverunt. [7] an ausus esset aliqui ungue summo perstringere corpus novum, sputaminibus contaminare faciem nisi merentem? quid dicis caelestem carnem quam unde caelestem intellegas non habes, quid terrenam negas quam unde terrenam agnoscas habes? esurit sub diabolo, sitit sub Samaritide, lacrimatur super Lazarum, trepidat ad mortem--Caro enim inquit infirma--sanguinem fundit postremo: [8] haec sunt opinor signa caelestia. sed quomodo, inquam, contemni et pati posset sicut et dixit, si quid in illa carne de caelesti generositate radiasset? ex hoc ergo convincimus nihil in illa de caelis fuisse, propterea ut contemni et pati posset.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De carne Christi
Traductions de cette œuvre
De la chair de Jesus-Christ Comparer
On the Flesh of Christ Comparer
Über den Leib Christi. (BKV) Comparer
Commentaires sur cette œuvre
Elucidation - On the flesh of Christ

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité