• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Tertullien (160-220) Ad nationes libri Ad nationes
Tertullien (160-220)
Ad nationes
(Ad nationes libri)
Liber 1

I.

|v59| [1] Testimonium ignorantiae uestrae, quae iniquitatem dum defendit, reuincit, in prom⟨p⟩tu est, quod omnes qui uobiscum retro ignorabant et uobiscum oderant, simul eis contigit scire, desinunt odisse qui desinunt ignorare, immo fiunt et ipsi quod oderant, et incipiunt odisse quod fuerant. [2] Adeo quotidie adolescentem numerum Christianorum ingemitis; obsessam uociferamini ciuitatem, in agris, in castellis, in insulis Christianos; omnem sexum, omnem aetatem, omnem denique dignitate⟨m⟩ transgredi a uobis quasi detrimento doletis. [3] Nec tamen hoc ipso ad aestimationem alicuius latentis boni animos promouetis; non licet rectius suspicari, non libet propius experiri; hic tantum curiositas humana torpescit. [4] Amatis ignorare quod alii gaudeant inuenisse; mauultis nescire, quia iam odistis, quasi certi non odituros uos ⟨si⟩ sciatis. [5] Atquin si nullum ⟨m⟩erit⟨um⟩ odii repperietur, optimum utique ab iniustitia priore discedere: sin uero causa constiterit, nihil odio detrahetur, quod adeo amplius iustitiae conscientia cumulabitur. Nisi si emendari pudet aut excusari piget.

[6] Scio plane qua responsione soletis redundantiae nostrae testimonium conuenire: non utique eo bonum praeiudicari, quia plerosque conuertat et sibi rapiat, inquitis. [7] Noui demutationem mentis in malas partes. Quot desertores bonae uitae? Quot transfugae |v60| in peruersum? Multi bona fide, immo iam plures pro extremitatibus temporum. [8] Verum deficit adaequatio comparationis istius. Nam de malo ita constat apud omnes, ut ne ipsi quidem rei, qui ad malum transeunt et a bonis in peruersa deuertunt, defendere malum pro bono audeant. Turpia timori, pudori impia habent. [9] Denique gestiunt latere, deuitant apparere, trepidant deprehensi, negant accusati; ne torti quidem facile aut semper confitentur, certe damnati maerent. Exprob⟨r⟩ant etenim quod erant in semetipsos, malae menti ab innocentia transitum uel fato imputant. Adeo nolunt suum esse, quia malum negare non possunt.

[10] Christiani uero quid tale consequuntur? Neminem pudet, neminem paenitet, nisi tantum pristinorum. Si denotatur, gloriatur; si trahitur, non subsistit; si accusatur, non defendit, interrogatus confitetur, damnatus gloriatur. Quod hoc malum est, in quo mali natura cessat?

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Ad nationes
Traductions de cette œuvre
Ad Nationes Comparer
An die Heiden Comparer
Aux nations Comparer
Commentaires sur cette œuvre
Appendix to "Ad Nationes"

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2026 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité