• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Pèlerin de Plaisance Antonini Placentini itinerarium

10.

Ibi proxima est civitas quae vocatur Liviada, ubiremanserunt duo semis tribus Israel, antequam lordanem transirent, in quo loco sunt thermae ex se lavantes quae vocantur Moysi, ibi etiam et leprosi mundantur. Est ibi fons aqua dulcissima, quae pro cathartico bibitur et sanat multos languores, non longe a mari salinarum, in quod etiam et lordanisingreditur subtus Sodomam et Gomorram, ad cuius littus sulphur et bitumen collegitur. In quo mari mense lulio et Augusto et medio Septembri tota die iacent leprosi; ad vesperum lavant in illis thermis Moysi et aliquotiens, quem vult dominus, mundatur. Nam et generalitati est aliqua paramytia.

In quo mari nihil invenitur vivificatum nec paleae nec lignum supernatat neque natare homo potest, sed quidquid ibi iactatum fuerit, in profundum demergitur. De lordane in locum ubi Moyses de corpore exivit sunt milia octo, et exinde non S. 9 multum longe ad Segor, in quibus locis multi sunt eremitae.

Vidimus et monumentum Abesalon.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Antonini Placentini itinerarium
Traductions de cette œuvre
Antonini Placentini itinerarium Comparer
Commentaires sur cette œuvre
Einleitung in Antonini Placentini itinerarium

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité