• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Pèlerin de Plaisance Antonini Placentini itinerarium

7.

Dein venimus in civitatem Tiberiada, in qua suntthermae ex se lavantes salsae, nam aqua maris ipsius dulcis est. Quod mare circat milia sexaginta. Item venimus in Capharnaum in domum beati Petri, quae est modo basilica. Exinde transeuntes per castra vel vicos aut civitates venimus ad duos fontes, hoc est Ior et Dan, qui in unum iuncti sunt et vocaturlordanis, parvus omnino qui ingreditur in mare, pertraicit [aquam maris,] totum pelagus, et exiit in alio littore maris. Revertentes post nos venimus ad locum, ubi lordanis de mari egreditur. Transivimus lordanem in ipso loco. Venimus in civitatem, quae vocatur Gadara quae ipsa est Galaad. Istaparte civitatis ad miliaria tria sunt aquae calidae, quae appeIlantur thermae Eliae, ubi leprosi mundantur, qui e xenodochio S. 6 habent de publico delicias. Hora vespertina mundantur thermae. Ante ipsum clibanum aquae est solius grandis qui dum impletus fuerit, clauduntur omnia ostia, et per posticum mittuntur intus cum luminaribus et incenso et sedent in illo soliotota nocte, et dum soporati fuerint, videt ille, qui mundus est, aliquam visionem et dum eam recitarit, abstinentur ipsae thermae septem diebus et intra septem dies mundatur. Nam et ibi mortuus est lohannes de Placentia, maritus Theclae. Ipse fluvius calidus, qui vocatur Gadara, descendit torrens et intratin lordanem, et ex ipso lordanis ampliatur et maior fit.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Antonini Placentini itinerarium
Traductions de cette œuvre
Antonini Placentini itinerarium Comparer
Commentaires sur cette œuvre
Einleitung in Antonini Placentini itinerarium

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité