• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Tertullien (160-220) De monogamia De Monogamia

XV.

[1] Quae igitur hic duritia nostra, si non facientibus voluntatem dei renuntiamus? quae haeresis, si secundas nuptias ut illicitas iuxta adulterium iudicamus? Quid est enim adulterium quam matrimonium illicitum? [2] Notat apostolus eos, qui in totum nubere prohibebant, qui et de cibis interdicebant, quos deus condidit. Nos vero non magis nuptias auferimus, si secundas recusamus, quam cibos reprobamus, si saepius ieiunamus. Aliud est auferre, aliud temperare, aliud est legem non nubendi ponere, aliud est modum nubendi statuere. [3] Plane, qui exprobrant nobis duritiam vel haeresim in hac causa aestimant. si in tantum fovent carnis mei firmitatem, ut in nubendo frequenter sustinendam putant, cur illam in alia causa neque sustinent neque venia fovent, cum tormentis expugnata est in negationem? [4] Utique enim illam magis excusari capit, quae in proelio cecidit quam quae in cubiculo, quae in eculeo succubuit quam quae in lectulo, quae crudelitati cessit quam quae libidini, quae gemens devicta est quam quae subans. Sed illam quidem a communicatione depellunt, quia non sustinuit in finem, hanc vero suscipiunt, quasi et haec sustinuerit in finem. [5] Propone, quid utraque non sustinuerit in finem, et invenies eius causam honestiorem, quae saevitiam quam quae pudicitiam sustinere non potuit. Et tamen nec cruentam defectionem infirmitas carnis excusat, nedum impudicam.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De Monogamia
Traductions de cette œuvre
De la monogamie Comparer
On Monogamy Comparer
Über die einmalige Ehe (BKV) Comparer
Commentaires sur cette œuvre
Elucidations - On Monogamy

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité