• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Tertullien (160-220) Apologeticum

XXXIV.

[1] Augustus, imperii formator, ne dominum quidem dici se volebat; et hoc enim dei est cognomen. Dicam plane imperatorem dominum, sed more communi, sed quando non cogor, ut dominum dei vice dicam. Ceterum liber sum illi. Dominus enim meus unus est, deus omnipotens aeternus, idem qui et ipsius. [2] Qui pater patriae est, quomodo dominus est? Sed et gratius est nomen pietatis quam potestatis. Etiam familiae magis patres quam domini vocantur. [3] Tanto abest ut imperator deus debeat dici, quod non potest credi non modo turpissima sed et perniciosa adolatione. Tamquam si habens imperatorem alterum appelles, nonne maximam et inexorabilem offensam contrahes eius quem habuisti, etiam ipsi timendam quem appellasti? Esto religiosus in deum, qui vis illum propitium imperatori. Desine alium deum credere atque ita et hunc deum dicere cui deo opus est. [4] Si non de mendacio erubescit adulatio eiusmodi hominem deum appellans, timeat saltim de infausto. Maledictum est ante apotheosin deum Caesarem nuncupari.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Apologeticum
Traductions de cette œuvre
Apologetikum (BKV) Comparer
Apologétique Comparer
The Apology Comparer
Commentaires sur cette œuvre
Elucidations - Apology

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité