• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Tertullien (160-220) Apologeticum

XLIX.

[1] Hae sunt quae in nobis solis praesumptiones vocantur, in philosophis et poetis summae scientiae et insignia ingenia. Illi prudentes, nos inepti; illi honorandi, nos inridendi, immo eo amplius et puniendi. [2] Falsa nunc sint quae tuentur et merito praesumptio, attamen necessaria; inepta, attamen utilia; siquidem meliores fieri coguntur qui eis credunt, metu aeterni supplicii et spe aeterni refrigerii. Itaque non expedit falsa dici nec inepta haberi quae expedit vera praesumi. Nullo titulo damnari licet omnino quae prosunt. In vobis itaque praesumptio est haec ipsa quae damnat utilia. Proinde nec inepta esse possunt; [3] certe etsi falsa et inepta, nulli tamen noxia. Nam et multis aliis similia quibus nullas poenas inrogatis, vanis et fabulosis, inaccusatis et inpunitis, ut innoxiis. Sed in eiusmodi enim, si utique, inrisui iudicandum est, non gladiis et ignibus et crucibus et bestiis, [4] de qua iniquitate saevitiae non modo caecum hoc vulgus exsultat et insultat, sed et quidam vestrum, quibus favor vulgi de iniquitate captatur, gloriantur.

Quasi non totum quod in nos potestis nostrum sit arbitrium. [5] Certe, si velim, Christianus sum. Tunc ergo me damnabis, si damnari velim; cum vero quod in me potes, nisi velim, non potes, iam meae voluntatis est quod potes, non tuae potestatis. [6] Proinde et vulgus vane de nostra vexatione gaudet. Proinde enim nostrum est gaudium, quod sibi vindicat, qui malumus damnari quam a deo excidere: contra illi, qui nos oderunt, dolere, non gaudere debebant, consecutis nobis quod elegimus.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Apologeticum
Traductions de cette œuvre
Apologetikum (BKV) Comparer
Apologétique Comparer
The Apology Comparer
Commentaires sur cette œuvre
Elucidations - Apology

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité