• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Cyprien de Carthage (200-258) Ad Donatum (CSEL)
Caput I

§ 3

Ego cum in tenebris atque in nocte caeca iacerem cumque in salo iactantis saeculi nutabundus ac dubius uestigiis oberrantibus1 fluctuarem uitae meae nescius, ueritatis ac lucis alienus, difficile prorsus ac durum pro illis tunc moribus opinabar, quod in salutem mihi diuina indulgentia pollicebatur, ut quis renasci denuo posset utque in nonam uitam lauacro aquae salutaris animatus, quod prius fuerat, exponeret et corporis licet manente conpage hominem animo ac mente mutaret. qui possibilis, aiebam, tanta conuersio, ut repente ac perniciter exuatur2, quod uel genuinum situ materiae naturalis obduruit uel usurpatum3 diu senio uetustatis inoleuit? alta haec et profunda penitus radice sederunt. quando parcimoniam discit, qui epularibus cenis et largis dapibus adsueuit ? et qui pretiosa ueste conspicuus in auro atque in purpura fulsit, ad plebeium se ac simplicem cultum quando deponit ? fascibus ille oblectatus et honoribus esse priuatus et inglorius non potest. hic stipatus clientium cuneis4, frequentiore comitatu officiosi agminis honestatus, poenam putat esse, cum solus est. tenacibus semper inlecebris necesse est, ut solebat, uinolentia inuitet5, inflet superbia, iracundia inflammet, rapacitas inquietet6, crudelitas stimulet, ambitio delectet, libido praecipitet.


  1. oberrantibua ↩

  2. exnatur ↩

  3. nsurpatum ↩

  4. euneis ↩

  5. innitet ↩

  6. Sic! ↩

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Ad Donatum (CSEL)
Traductions de cette œuvre
Ad Donatum Comparer
An Donatus (BKV) Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité