Edition
Masquer
Ad Demetrianum [PL]
XX.
Viget apud nos spei robur et firmitas fidei; inter ipsas saeculi labentis ruinas erecta mens est et immobilis virtus, et numquam non laeta patientia, et de Deo suo semper anima secura, sicut per Prophetam Spiritus sanctus loquitur et hortatur, spei ac fidei nostrae firmitatem coelesti voce corroborans: Ficus,]: [Col. 0559B] inquit, non afferet fructum, et non erunt nascentia in vineis. Mentietur opus olivae]:, et campi non praestabunt cibum. Deficient a pabulo oves]:, et non erunt in praesepibus boves. Ego autem in Domino exultabo, et gaudebo in Deo salutari meo 1. De Dei hominem et cultorem Dei, subnixum spei veritate et fidei stabilitate fundatum, negat mundi hujus et saeculi infestationibus commoveri. Vinea licet fallat et olea decipiat, et herbis siccitate morientibus aestuans campus arescat, quid hoc ad Christianos? quid ad Dei servos, quos paradisus invitat, quos gratia omnis et copia regni coelestis exspectat? Exsultant semper in Domino, 223 et laetantur et gaudent in Deo suo, et mala atque adversa mundi fortiter tolerant, dum dona et prospera futura prospectant. Nam qui, exposita [Col. 0559C] nativitate terrena, spiritu recreati et renati sumus, nec jam mundo sed Deo vivimus, non, nisi cum ad Deum venerimus, Dei munera et promissa capiemus. Et tamen pro arcendis hostibus et imbribus impetrandis, et vel auferendis vel temperandis adversis, rogamus semper et preces fundimus, et pro pace ac salute vestra propitiantes ac placantes Deum [Col. 0560A] diebus ac noctibus jugiter atque instanter oramus.
-
(Abac. III, 17-20) ↩
Edition
Masquer
Ad Demetrianum [CSEL]
§ 20
Viget aput nos spei robur et firmitas fidei et inter ipsas saeculi labentis ruinas erecta mens est et inmobilis uirtus et numquam non laeta patientia et de Deo suo semper anima secura, sicut per prophetam Spiritus sanctus loquitur et hortatur spei ac fidei nostrae firmitatem caelesti uoce corroborans. ficus, inquit, non adferet fructum et non erunt nascentia in uineis. mentietur opus oliuae et campi non praestabunt cibum. deficient a pabulo oues et non erunt in praesepibus boues. ego autem in Domino exultabo, gaudebo in Deo salutari meo. Dei hominem et cultorem Dei subnixum spei ueritate et fidei stabilitate fundatum negat mundi huius et saeculi infestationibus commoueri. uinea licet fallat et olea decipiat et herbis siccitate morientibus aestuans campus arescat, quid hoc ad christianos, quid ad Dei seruos quos paradisus inuitat, quos gratia omnis et copia regni caelestis exspectat? exultant semper in Domino et laetantur et gaudent in Deo suo et mala adque aduersa mundi fortiter tolerant, dum bona et prospera futura prospectant. nam qui exposita natiuitate terrena spiritu recreati et renati sumus nec iam mundo sed Deo uiuimus, non nisi cum ad Deum uenerimus. Dei munera et promissa capiemus. et tamen pro arcendis hostibus et imbribus impetrandis et uel auferendis uel temperandis aduersis rogamus 12[P. 366] semper et preces fundimus et pro pace ac salute uestra propitiantes et placantes Deum diebus ac noctibus iugiter adque instanter oramus.
-
Apparatus: 7 Hab. 3, 17 sq. ↩
-
Apparatus: 1 sit] situm sit [^coni. de Booy l. c. p. 33] pnnitnr [^fort]. 2 poenae tuae [^ponit ante] manifestum [^M] tecum uideas aequaliter [^v,] tecum non uideas [^Pamelius, ] tecum non uideas condolere [^coni. de Booy] dolore [^B] 3 et [^(ante] inter) om. v [^4 est om. W, esset B] 7 corroborans][^commemorat B] inquit] aitM 8 adfert-R, afferent [^V] fructusW erunt nascentia] erit generatio v 10 cibum] frumentum [^v] pabulo] populo [^W,] stabulo v in praes.} ad praesepia [^R sed] d [^s. I]. 12 et gaudebo [^RMBv] saluatore [^RY] deiJ [^ds M dei culturaeikf, cultorem christi B 13 spe R] stabilitatem B 14 huius mundi [^M] 15 siccitatem [^R] 16 -ad-ad] a-a [^R] 18 exultat Ml dññi [^R] laetatur et gaudet Ml 19 tolerat Ml 20 bona) dona 11 futura [^M 8. l. m. 2] expectat [^M (m. 2 corr]. at [^in] ant) 21 creati [^W] 22 cum [^W 8. l. m. 2] 23 pro imbribus [^M] 24 pro auferendis [^M sed] pro s. [^I. m. 2] adtemperandis Ml ↩