• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Cyprien de Carthage (200-258)

Edition Masquer
Ad Demetrianum [PL]

II.

Haec considerans, saepe conticui, et impatientem patientia vici, cum nec docere indocilem possem, nec impium religione comprimere, nec furentem lenitate cohibere. [Col. 0545B] Sed enim, cum dicas plurimos conqueri quod bella crebrius surgant, quod lues, quod fames saeviant, quodque imbres et pluvias serena longa suspendant nobis imputari, tacere ultra non oportet; ne jam non verecundiae sed diffidentiae esse incipiat quod tacemus, et dum criminationes falsas contemnimus refutare, videamur crimen agnoscere. Respondeo igitur et tibi, Demetriane, pariter et caeteris quos tu forsitan concitasti, et adversum nos odia tuis maledicis vocibus seminando, comites tibi plures radicis atque originis tuae pullulatione fecisti; quos tamen sermonis nostri admittere credo rationem: [Col. 0546A] nam qui ad malum motus est mendacio fallente, multo magis ad bonum movebitur veritate cogente.

Edition Masquer
Ad Demetrianum [CSEL]

§ 2

Haec considerans saepe conticui et inpatientem patientia uici, cum nec docere indocilem possem nec impium religione comprimere nec furentem lenitate cohibere. sed enim cum dicas plurimos conqueri et quod bella crebrius surgant, quod lues, quod fames saeuiant, quodque imbres et pluuias serena longa suspendant nobis imputari, tacere ultra non oportet, ne iam non uerecundiae, sed diffidentiae esse incipiat quod tacemus, et dum criminationes falsas contemnimus refutare, uideamur crimen agnoscere. respondeo igitur et tibi, Demetriane, pariter et ceteris quos tu forsitan concitasti et aduersum nos odia tuis maledicis uocibus seminando comites tibi plures radicis adque originis tui pullulatione fecisti: quos tamen sermonis nostri admittere credo rationem. nam qui ad malum motus est mendacio fallente multo magis ad bonum mouebitur ueritate.

  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Ad Demetrianum [CSEL]
Ad Demetrianum [PL]
Traductions de cette œuvre
A Démétrien Comparer
An Address to Demetrianus Comparer
An Demetrianus (BKV) Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité