• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Cyprien de Carthage (200-258) Ad Demetrianum [CSEL]
Caput I

§ 9

Merito ergo incursantibus plagis non desunt Dei flagella nec uerbera. quae cum nihil istic promoueant nec ad Deum singulos tanto cladium terrore conuertant, manet postmodum carcer aeternus et iugis flamma et poena perpetua, nec audietur illic 12[P. 357] rogantium gemitus, quia nec hic Dei indignantis terror auditus est qui per prophetam clamat etdicit3: audite sermonem Domini, filii Israel, quia iudicium est Domini aduersus incolas terrae, quod neque misericordia neque ueritas neque agnitio Dei sit super terram: execratio et mendacium et caedes et furtum et adulterium diffusum est super terram, sanguinem sanguini supermiscent. idcirco terra lugebit cum uniuersis incolis suis, cum bestiis agri, cum serpentibus terrae, cum uolucribus caeli, et deficient pisces maris, ut nemo iudicet, nemo reuincat. indignari se Deus dicit quod agnitio Dei non sit in terris, et Deus non agnoscitur nec timetur. delicta mendaciorum, libidinum, fraudium, crudelitatis, impietatis, furoris Deus increpat et incusat, et ad innocentiam nemo conuertitur. fiunt ecce quae uerbis Dei ante praedicta sunt, nec quisquam fide praesentium ut in futurum consulat admonetur. inter ipsa aduersa quibus uix coartata et conclusa anima respirat uacat malos esse et in periculis tantis non de se magis sed de altero iudicare. indignamini indignari Deum, quasi aliquid boni male uiuendo mereamini, quasi non omnia ista quae accidunt minora adhuc sint et leuiora peccatis uestris.


  1. Apparatus: 1 Hier. 2, 30. 4 Hier. 5, 3.  ↩

  2. Apparatus: 4 respondet v 6 est om. S et ecce S 7 est nulla formido [^W] 8 ista [^W 8.1. m. 2] 9 ominibus 81 11 quaereriB [^ex] quaerea [^S m. 2] minns [^S 8.1. m. 2] nunc minus tibi iuberes fortes [^R] 14 semis] non semis [^v] cuncta [^W 8.1]. m. 2 tu famularis [^uel] non fam. v 15 exegia S 16 compelles [^S] 19 et pari [^om. R] 20 Beruiantur [^R] 21 nimium [^WR] 22 et ferro] ferro etiam v 23 adeligis [^W] agnoscis miser v 24 tuum om. [^WR] ipse] in homine [^add. Manutius] 26 cum [^W s. I. m. 2] isti [^ij] dom [^S] singnlos [^post] terrore [^ponit S] 27 cladum [^WRV; cf. 357,13] conuertat [^R] manet] nam et [^W]  ↩

  3. Sic! ↩

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Ad Demetrianum [CSEL]
Ad Demetrianum [PL] Comparer
Traductions de cette œuvre
A Démétrien Comparer
An Address to Demetrianus Comparer
An Demetrianus (BKV) Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité