• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Cyprien de Carthage (200-258) Ad Demetrianum [CSEL]
Caput I

§ 10

Qni alios iudicas aliquando esto et tui iudex, conscientiae tuae latebras intuere, immo, quia nullus iam delinquendi uel pudor est et sic peccatur quasi magis per ipsa peccata placeatur, qui perspicuus et nudus a cunctis uideris et ipse te respice. aut enim superbia inflatus es aut auaritia rapax es aut iracundia saeuus aut alea prodigus aut uinolentia temulentus aut liuore inuidus 12[P. 358] aut libidine incestus aut crudelitate3 uiolentus: et miraris in poenas generis humani iram Dei crescere, cum crescat cottidie quod puniatur? hostem quereris exurgere, quasi etsi hostis desit esse pax inter ipsas togas possit [hostem quereris exurgere], quasi non, etsi externa de barbaris arma et pericula4 conprimantur, ferocius intus et grauius5 de calumniis6 et iniuriis potentium ciuium domesticae inpugnationis tela grassentur: de sterilitate ac fame quereris, quasi famem maiorem siccitas quam rapacitas faciat, quasi non de captatis annonarum incrementis et pretiorum cumulis flagrantius inopiae ardor excrescat: quereris cludi7 imbribus caelum, cum sic horrea eludantur in terris: quereris minus nasci, quasi quae nata sunt indigentibus praebeantur: pestem et luem criminaris, cum peste ipsa et lue uel detecta sint uel aucta crimina singulorum, dum nec infirmis exhibetur misericordia et defunctis auaritia inhiat ac rapina. idem ad pietatis obsequium timidi, ad impia lucra8 temerarii, fugientes morientium funera et adpetentes spolia mortuorum, ut appareat in aegritudine sua miseros ad hoc forsitan et derelictos esse ne possent dum curantur euadere: nam perire aegrum uoluit9 qui censum pereuntis inuadit.


  1. Apparatus: . 2 Os. 4,1 sq.  ↩

  2. Apparatus: 1 auditurs [^S1] 2 sermones [^V] 3 fili [^istrahel S] 4 quod] eo quod v, quia [^W] 5 supra [^W] sed execratio Wv 7 est] set [^S] supra [^W] sangainis [^R] 8 cum [^B 8. J. m. 2] 9 besteis S agri et [^W] 12 dicit] et iraaci add. v 13 frandum [^WR] 15 nemo ex nomo [^B] 19 de sej decsse S de [^S s. I. m. 2] 20 dom S 23 aliquos Wl esto et] et tu esto c tuis [^W] 24 latebras intuere] latebra sint; uere [^R] metus uel pudor v 25 magis om. [^V] 26 uideris a cunctis v, acuictis uideris [^R] (ti [^ex u corr. m. 2)] 27 es [^(post] rapax) om. v, est [^W] 28 prodigus] progns [^ex] saeuus [^Sm. 2] uinulentia [^SW] libore S  ↩

  3. crndelitate ↩

  4. pericnla ↩

  5. granius ↩

  6. calunmiis ↩

  7. eludi ↩

  8. lncra ↩

  9. noluit ↩

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Ad Demetrianum [CSEL]
Ad Demetrianum [PL] Comparer
Traductions de cette œuvre
A Démétrien Comparer
An Address to Demetrianus Comparer
An Demetrianus (BKV) Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité