• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Cyprien de Carthage (200-258) Ad Demetrianum [PL]
Caput I

X.

Qui alios judicas, aliquando et tu esto tui judex; conscientiae tuae latebras intuere, immo, quia nullus jam delinquendi metus vel pudor est, et sic peccatur quasi magis per ipsa peccata placeatur, qui perspicuus et nudus videris a cunctis, et ipse te respice. Aut enim superbia inflatus es, aut avaritia rapax, aut iracundia saevus, aut alea prodigus, aut vinolentia [Col. 0551B] temulentus, aut livore invidus, aut libidine incestus, aut crudelitate violentus: et miraris in poenas generis humani iram Dei crescere, cum crescat quotidie quod puniatur? Hostem quereris exsurgere, quasi, etsi hostis desit, esse pax inter ipsas togas possit. Hostem quereris exsurgere, quasi non, etsi externa de barbaris arma et pericula comprimantur, ferocius intus et gravius de calumniis et injuriis potentium civium domesticae impugnationis tela grassentur. De sterilitate et fame quereris, quasi famem majorem siccitas quam rapacitas faciat, quasi non de captatis annonarum incrementis et pretiorum cumulis flagrantior inopiae ardor excrescat. Quereris claudi imbribus coelum, cum sic horrea claudantur in terris. Quereris nunc minus nasci, quasi quae nata sunt indigentibus [Col. 0551C] praebeantur. Pestem et luem criminaris, cum peste [Col. 0552A] ipsa et lue vel detecta sint vel aucta crimina singulorum, dum nec infirmis exhibetur misericordia, et defunctis avaritia inhiat ac rapina. Iidem ad pietatis obsequium timidi, ad impia lucra temerarii, fugientes morientium funera, et appetentes spolia mortuorum, ut appareat in aegritudine sua miseros ad hoc forsitan derelictos esse, ne possint, dum curantur, evadere: nam perire aegrum voluit qui censum pereuntis invadit.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Ad Demetrianum [CSEL] Comparer
Ad Demetrianum [PL]
Traductions de cette œuvre
A Démétrien Comparer
An Address to Demetrianus Comparer
An Demetrianus (BKV) Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité