• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Sulpice Sévère (363-429) Vita sancti Martini Vita Sancti Martini

16.

(1) Curationum uero tam potens in eo gratia erat, ut nullus fere ad eum aegrotus accesserit, qui non continuo receperit sanitatem: quod uel ex consequenti liquebit exemplo. (2) Treueris puella quaedam dira paralysis aegritudine tenebatur, [ita] ut iam per multum tempus nullo ad humanos usus corporis officio fungeretur: omni ex parte praemortua uix tenui spiritu palpitabat. (3) Tristes ad solam funeris expectationem adstabant propinqui, cum subito ad ciuitatem illam Martinum uenisse nuntiatur. Quod ubi puellae pater conperit, cucurrit exanimis pro filia rogaturus. (4) Et forte Martinus iam ecclesiam fuerat ingressus. Ibi inspectante populo multisque aliis praesentibus episcopis, eiulans senex genua eius amplectitur dicens: filia mea moritur misero genere languoris, et quod ipsa est morte crudelius, solo spiritu uiuit, iam carne praemortua. Rogo ut eam adeas adque benedicas: confido enim quod per te reddenda sit sanitati. (5) Qua ille uoce confusus obstipuit et refugit dicens, hoc suae non esse uirtutis: senem errare iudicio, non esse se dignum, per quem Dominus signum uirtutis ostenderet. Perstare uehementius flens pater et orare ut exanimem uisitaret: (6) postremo a circumstantibus episcopis ire conpulsus descendit ad domum puellae. Ingens turba pro foribus expectabat, quidnam Dei seruus esset facturus. (7) Ac primum quae erant illius familiaria in istius modi rebus arma, solo prostratus orauit. Deinde aegram intuens dari sibi oleum postulat: quod cum benedixisset, in os puellae uim sancti liquoris infundit, statimque uox reddita est. (8) Tunc paulatim singula contactu eius coeperunt membra uiuescere, donec firmatis gressibus populo teste surrexit.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Vita Sancti Martini
Traductions de cette œuvre
Leben des heiligen Bekennerbischofs Martinus von Tours (BKV) Comparer
Vie de Saint Martin Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité