• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Jérôme de Stridon (347-420) Contra Vigilantium Contra Vigilantium liber unus

8.

Romanus Episcopus super corpora apostolorum offert sacrificia. Vigilantii stulta sententia vel objectio. Eunomius auctor haereseos contra reliquias. Montanus. Tertulliani Scorpiacus liber. Caina haeresis instaurata.—Male facit ergo Romanus episcopus, qui super mortuorum hominum Petri et Pauli, secundum nos ossa veneranda, secundum te vilem pulvisculum, offert Domino sacrificia, et tumulos eorum Christi arbitratur altaria? Et non solum unius urbis, sed totius orbis errant episcopi, qui cauponem Vigilantium contemnentes, ingrediuntur basilicas mortuorum, in quibus pulvis vilissimus et favilla, nescio quae, jacet linteamine convoluta: ut polluta omnia polluat: et quasi sepulcra pharisaica foris dealbata sint cum intus immundo cinere, juxta te, immunda omnia oleant atque sordeant. Et post haec de barathro pectoris sui coenosam spurcitiam evomens, aut dicere: "Ergo cineres suos amant animae martyrum, et circumvolant eos, semperque praesentes sunt; ne forte si aliquis precator [Al. peccator] advenerit, absentes audire non possint?" O portentum in terras ultimas deportandum! Rides de reliquiis martyrum, et cum auctore hujus haereseos Eunomio, Ecclesiis Christi calumniam struis: nec tali societate terreris, ut eadem contra nos loquaris, quae ille contra Ecclesiam loquitur? Omnes enim sectatores ejus basilicas apostolorum et martyrum non ingrediuntur, ut scilicet mortuum adorent Eunomium, cujus libros majoris auctoritatis arbitrantur, quam Evangelia; et in ipso credunt esse lumen veritatis: sicut aliae haereses paracletum in Montanum venisse contendunt, et Manichaeum ipsum dicunt esse paracletum. Scribit adversum haeresim tuam, quae olim erupit adversum Ecclesiam (ne et in hoc quasi repertor novi sceleris glorieris) Tertullianus vir eruditissimus insigne volumen, quod Scorpiacum vocat rectissimo nomine: quia arcuato vulnere in Ecclesiae corpus venena diffundit, quae olim appellabatur Caina haeresis: et multo tempore dormiens vel sepulta, nunc a Dormitantio suscitata est. Miror, quod non dicas, nequaquam perpetranda martyria, Deum enim qui sanguinem hircorum taurorumque non quaerat, multo magis hominum non requirere. Quod cum dixeris; immo et si non dixeris, ita haberis quasi dixeris. Qui enim reliquias martyrum asseris esse calcandas, prohibes sanguinem fundi, qui nullo honore dignus est.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Contra Vigilantium liber unus
Traductions de cette œuvre
Against Vigilantius Comparer
Gegen Vigilantius (BKV) Comparer
Traité contre l'hérétique Vigilantius Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité