• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Jérôme de Stridon (347-420) Dialogi contra Pelagianos libri III Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Liber primus

15.

Duplex perfectio, et justitia. — Ex quo perspicuum est, duas in Scripturis sanctis esse perfectiones; duasque justitias, et duos timores. Primam perfectionem et comparabilem veritatem perfectamque justitiam, et timorem, qui est initium sapientiae, Dei virtutibus coaptandam; secundam autem, quae non solum hominibus, sed et omni creaturae competit, et fragilitati nostrae, juxta illud quod in Psalmis dicitur: Non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Ps. CXLII, 2): eam justitiam, quae non comparatione, sed Dei scientia, dicitur esse perfecta. Job quoque et Zacharias et Elisabeth justi dicti sunt, secundum eam justitiam, quae possit in injustitiam aliquando mutari, et non secundum illam, quae numquam mutari potest, de qua dicitur: Ego Deus, et non mutor (Malach. III, 6). Et hoc est quod Apostolus alio loco scribit: Etenim non est glorificatum, quod glorificatum est propter excellentem gloriam (II Cor. III, 10), quod videlicet Legis justitia ad comparationem Evangelicae gratiae, non videatur esse justitia. Si enim, ait, quod destruitur gloriosum est, multo magis quod permanet, erit in gloria (Ibid., 11). Et iterum: Ex parte scimus, et ex parte prophetamus. Cum autem venerit quod perfectum est, destruentur illa quae ex parte sunt (I Cor. XIII, 9). Et, Videmus nunc per speculum et in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte, tunc cognoscam sicut et cognitus sum (Ibid., 11). Et in Psalmis: Mirabilis facta est scientia tua ex me, confortata est, et non potero ad eam (Ps. CXXXVIII, 6). Et iterum: Existimabam cognoscere hoc; labor est in conspectu meo, donec introeam in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis eorum (Ps. LXXII, 16, 17). Et in eodem loco: Ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum (Ibid., 25). Et Jeremias: Stultus factus est omnis homo a scientia (Jerem. X, 14). Et idem Paulus apostolus: Fatuum, inquit, Dei sapientius est hominibus (I Cor. I, 25). Et multa alia, quae studio brevitatis omitto.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Traductions de cette œuvre
Dialog gegen die Pelagianer (BKV) Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité