• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Jérôme de Stridon (347-420) Dialogi contra Pelagianos libri III Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Liber primus

20.

Quantum homo a Deo differat. — C. Nimius es in una atque eadem quaestione, ut persuadere coneris hominem universa simul habere non posse, quasi aut inviderit aut non potuerit Deus praestare imagini et similitudini suae, ut in omnibus respondeat suo Creatori. A. Egone nimius, an tu? qui soluta proponis; et non intelligis aliud esse similitudinem, aliud aequalitatem: illud picturam, hoc esse veritatem. Verus equus camporum spatia transvolat, pictus parieti haeret in curru. Ariani Dei Filio non concedunt, quod tu omni homini tribuis. Alii non audent perfectum in Christo hominem confiteri, ne suscipere in eo hominis peccata cogantur: quasi potentior sit creatio Creatore; et idipsum filius tantum hominis, quod Dei Filius. Aut igitur propone alia, quibus respondeam; aut desine superbire, et da gloriam Deo. C. Immemor es responsionis tuae; et dum argumenta argumentis connectis, ac per Scripturarum latissimos campos, infrenis equi libertate baccharis, super fortissima quaestione, cui pollicitus es te in consequentibus responsurum, omnino tacuisti, oblivionem simulans, ut necessitatem responsionis evaderes. Sed ego stultus ad horam tribui, quod petebas, existimans oblaturum sponte quod acceperas, et non admonitum reddere quod debebas. A. Nisi fallor, de possibilibus mandatis dilata est responsio. Pone igitur ut volueris.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Traductions de cette œuvre
Dialog gegen die Pelagianer (BKV) Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité