• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Jérôme de Stridon (347-420) Dialogi contra Pelagianos libri III Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Liber primus

32.

Praecipuam Pelagianorum sententiam impugnat. — Centesimus titulus est, Posse hominem sine peccato esse, et Dei mandata facile custodire, si velit, de quo abunde dictum est. Cumque se imitatorem, immo expletorem operis beati Martyris Cypriani, scribentis ad Quirinum [Mss. Cirinum], esse fateatur, non intelligit se in eodem opere dixisse contraria. Ille in quinquagesimo quarto titulo tertii libri, ponit neminem sine sorde et sine peccato esse, statimque jungit testimonia, in quibus scriptum est apud Job: Quis enim mundus a sordibus? nec si unius etiam diei sit vita ejus in terra (Job. XIV, 14). Et in Psalmo quinquagesimo (Vers. 6): Ecce in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea. Et in Epistola Joannis: Si dixerimus, quia peccatum non habemus, nosmetipsos decipimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8). Tu e diverso asseris, Posse hominem sine peccato esse: et ut hoc verum dixisse videaris, statim adjungis, Et Dei mandata facile custodire, si velit, quae aut rarus, aut nullus implevit. Si enim facilia sunt, debent a pluribus custodiri. Sin autem, ut concedamus tibi, rarus quisquam ea implere potest, manifestum est esse difficile quod rarum est. Atque ut hoc augeas, et magnitudinem tuae virtutis ostendas, quod scilicet de bono conscientiae thesauro eructare credaris, ponis in titulo: Ne leviter quidem esse peccandum (Tit. CXXIII). Et quid sit hoc leviter, ne forte in opere te aliquis dixisse existimaret, annectis. Malum nec cogitandum (Tit. CXXXVI, al. CXXXI), neque illius sententiae recordaris: Delicta quis intelligit? ab occultis meis munda me, Domine, et ab alienis parce servo tuo (Psal. XVIII, 13): cum Ecclesia etiam ea quae per ignorantiam delinquimus, et sola cogitatione peccamus, delicta esse fateatur: in tantum, ut hostias pro errore jubeat offerri (Hebr. II), et Pontifex qui pro cuncto populo deprecatur, ante pro se offerat victimas, qui certe numquam pro aliis juberetur offerre, nisi justus ipse esset, nec rursum pro se offerret, si peccato careret ignorantiae. Scilicet nunc mihi latissima Scripturarum spatia peragranda sunt, ut doceam errorem et ignorantiam esse peccatum.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Traductions de cette œuvre
Dialog gegen die Pelagianer (BKV) Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité