• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Jérôme de Stridon (347-420) Dialogi contra Pelagianos libri III Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Liber primus

37.

Ex Josuae libro. — De Jesu filio Nave duo tantum ponam testimonia. Peccavit Achan, et totus populus offendit. Dixitque Dominus ad Josue: Non poterunt stare filii Israel in conspectu inimicorum suorum; sed dorsa vertent adversariis suis, quia factum est anathema in eis. Et non addam ut sim vobiscum, nisi contritum fuerit anathema de medio vestrum (Jos. VII, 12). Cumque sacrilegium quaereretur, et sors latentem invenisset reum, interficiuntur cum Achan filii ejus, et filiae, boves, asini, pecora; tabernaculum, et quaecumque habere potuit, igne deleta sunt. Esto, ipse peccaverit: quid commisere filii? quid boves? quid asini? quid pecora? Fac Deo calumniam quare unus peccaverit, et pars populi trucidata sit? Cur et ipse lapidatur [Al. lapidetur], et omnia quae habere potuerit, ultrix flamma consumpserit? Dicamus et aliud: Non erat, inquit, civitas, quam non tradidit Dominus filiis Israel, absque Eveo qui habitabat in Gabaon: omnes pugnando ceperunt, quia a Domino factum erat, ut induraret cor eorum, et pugnarent contra Israel, ut interficerentur: et non fieret in eis misericordia, et perirent, sicut praecepit Dominus Moysi (Jos. XI, 11, 12). Si Domini factum est voluntate, ut pacem non reciperent, nec susciperent Israel; dicamus juxta Apostolum: Quid ergo queritur? Voluntati enim ejus quis potest resistere (Rom. IX, 19)?

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Traductions de cette œuvre
Dialog gegen die Pelagianer (BKV) Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité