4.
Plures justos esse, neminem sine peccato. — C. Ne contendere videar, et in diversum absque mensura funem trahere, saltem hoc mihi concede, justos in Scripturis plurimos appellari. A. Non solum plurimos, sed innumerabiles. C. Si innumerabiles justi sunt, et hoc negari non possit, quid male locutus sum, posse esse hominem sine peccato, si velit? Hoc est aliis verbis dicere, posse justum sine peccato esse, in eo quod justus est. A. Justos esse concedo, sine omni autem peccato omnino non assentior. Etenim absque vitio, quod Graece dicitur κακία, hominem posse esse aio: ἀναμάρτητον, id est sine peccato esse, nego, id enim soli Deo competit, omnisque creatura peccato subjacet, et indiget misericordia Dei, dicente Scriptura: Misericordia Domini plena est terra (Ps. XXXII, 5, et CXVIII, 64). Et ne quasi maculas quasdam in sanctis viris videar perscrutari, in quibus errore sunt [Al. sint] lapsi, pauca proferam, quae non ad singulos, sed ad omnes in commune pertineant. In tricesimo primo psalmo (Vers. 5) scriptum est: Dixi, pronuntiabo adversum me injustitiam meam Domino, et tu dimisisti impietatem cordis mei. Statimque sequitur: Pro hac, hoc est, impietate, sive iniquitate (utrumque enim intelligi potest) orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Si sanctus est, quomodo orat pro iniquitate? Si iniquitatem habet, qua ratione sanctus appellatur? Juxta illum videlicet modum, qui et in alio loco scribitur: Septies cadet [Al. cadit] justus, et resurget (Prov. XXIV, 16). Et, Justus accusator sui est in principio sermonis (Prov. XVIII, 13). Et alias: Alienati [Al. abalienati] sunt peccatores a vulva, erraverunt ab utero, locuti sunt falsa (Psal. LVII, 4). Vel statim ut nati sunt, subjacuere peccato in similitudinem praevaricationis Adae, qui est forma futuri; vel certe statim ut de utero virginali natus est Christus, de quo scriptum est: Omnis qui aperit vulvam, sanctus Domino vocabitur (Exod. XIII, 2, et XXXIV, 19); omnes haeretici erraverunt, non intelligentes mysterium nativitatis ejus. Magisque ad specialem nativitatem Salvatoris, quam ad omnium hominum reterri potest hoc quod dicitur, Qui, aperit vulvam, sanctus vocabitur Domino (Ezech. XI, 43, 44). Solus enim Christus clausas portas vulvae virginatis aperuit, quae tamen clausae jugiter permanserunt. Haec est porta orientalis clausa, per quam solus Pontifex ingreditur et egreditur, et nihilominus semper clausa est. Illud quoque quod in volumine Job scriptum est: Numquid mundus erit homo coram Deo, aut in operibus suis irreprehensibilis vir? Si adversus famulos suos non credit, et contra Angelos pravum quid reperit; quanto magis in his, qui habitant domos luteas (Job. IV, 17, 18)! e quibus et nos de eodem luto sumus. Quod si asserueris hoc dici ex persona Eliphas Themanitae, intellige non ab eo dici; sed ab illo, qui sub persona Angeli in visione et revelatione loquitur ei sententias Dei. Sed esto ut loquatur Eliphas, quod perspicue Angelus loquitur, numquid non hoc ex persona Job proprie dicitur: Tentatio est vita hominis super terram (Job. VII, 1)? Et: Si ego peccavi, quid possum facere (Ibid., 20)? Et: Quare oblitus es, nec fecisti iniquitatis meae oblivionem, et emundationem peccati mei? Quomodo enim potest esse justus homo super terram apud Deum (Ibid., 21)? Et iterum: Si fuero justus, non audiet me; sed judicio ejus indigebo (Job. IX, 15, 29). Et rursum: Quia sum impius, cur frustra laboro? Si lotus fuero nive, et mundis manibus, satis me sorde tinxisti. Si peccavero, custodies me. Ab iniquitate autem me non facies innocentem (Ibid., 30). Et: Si impie egero, vae mihi (Job. X, 15). Et: Si fuero justus, non potero respirare. Plenus enim ego sum ignominiae (Ibid.). Et iterum: Quis enim erit mundus a sorde? Ne unus quidem, etiam si unius diei fuerit vita ejus super terram, et numerabiles menses illius (Job. XV, 14). Quod si dixeris pronomen quis, non pro impossibili, sed interdum pro difficili accipi, respondebo tibi: Et ubi est illud, quod temere protulisti, Facilia Dei esse mandata, et ea facile posse compleri? dicente Scriptura: Vir in dolore laborat sibi, et vim facit perditioni suae (Prov. XVI, 26, sec. LXX), ut oppressa et subjugata et moriente carne, vivat in eo spiritus. Ridiculamque illam expositionem Demosthenis vestri, non dixisse Job: Quis erit mundus a peccato; sed quis erit mundus a sorde, praetereo, qua probare conatur, sordes pannorum significari in infantia, non vitia peccatorum. Aut certe si non sic intelligit, dicite vos quid sentiat. Tam enim involutus dictor est, et nimio verborum squalore coopertus, ut suspicionem magis quam intelligentiam lectori praebeat. Ad extremum infert: Ego autem ad haec quid respondebo? Manum meam ponam super os meum, semel locutus sum, in secundo non addam (Job. XXXIX, 34). Ecce Job noster vir immaculatus et justus, et sine querela, et abstinens se ab omni malo, quali fine justitiae coronatur, ut misericordia Dei indigeat? Hoc est illud, quod in Proverbiis legimus: Quis gloriabitur castum se habere cor? Aut quis confidet se mundum esse a peccato (Prov. XX, 9)? Fac quod et hic, quis, non pro impossibili, sed pro difficili dixerit. Tolle ergo sententiam, et rade de libro tuo, Facilia Dei esse mandata.