• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Jérôme de Stridon (347-420) Dialogi contra Pelagianos libri III Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Liber secundus

5.

Occurrit objectioni ex Evangel. Joannis. — Quod si illud Joannis Apostoli opposueris, Mandata ejus non sunt gravia (I Joan. V, 3), et de Evangelio: Jugum meum suave est, et onus meum leve (Matth. XI, 30); facillime revinceris: levia enim certum est dixisse Evangelii mandata ad comparationem superstitionis Judaicae, in qua varia caeremoniarum genera quaerebantur, quae juxta litteram, et Apostoli Petri sententiam, nullus potuit explere. Unde et in Actibus Apostolorum scribitur: Nunc ergo quid tentatis imponere jugum super cervicem discipulorum, quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus: sed per gratiam Domini Jesu salvari credimus, quemadmodum et illi (Act. XV, 10). Jacobus Apostolus scribit: Si judicas legem, non es factor legis, sed judex (Jacob. IV, 11). Ille judicat legem, qui dicit, aliquid non juste praeceptum, et ignorantiam non habere [Al. habet] peccatum; et frustra offerri victimas pro errore, quod peccati non habet conscientiam. Neque enim in lege ratio quaeritur, sed auctoritas. Idem in eadem dicit Epistola: Ira viri justitiam Dei non operatur (Jacob. I, 20); et quis nostrum carere potest ira, de qua scriptum est: Ira perdit etiam sapientes (Prov. XV)? Significanterque non iram Dei, sed iram viri posuit. Ira enim Dei justa est: ira autem viri de perturbata mente procedit. Unde et in Psalmo dicitur: Irascimini, et nolite peccare (Psal. IV, 26): qui versiculus quem sensum habeat, Apostolus docet: Sol non occidat super iracundiam vestram (Ephes. IV, 5); ut peccatum omnino sit vel leviter irasci: justitia autem, iram celeri poenitudine mitigare. Unde pro otioso verbo reddituri sumus rationem in die judicii. Et in eodem Evangelio legimus: Qui irascitur fratri suo sine causa, reus erit judicio (Matth. V, 22). Licet in plerisque codicibus antiquis, sine causa, additum non sit, ut scilicet ne cum causa quidem debeamus irasci. Quis hominum poterit dicere, quod ira, quae absque justitia est, in sempiternum vitio careat? Et iterum: Ne glorieris in crastinum, nescis enim quid adveniens pariat dies (Prov. XXVII, 1). Unde scriptum est: Ne beatum dixeris quempiam ante mortem. Quamdiu enim vivimus, in certamine sumus, et quamdiu in certamine, nulla est certa victoria, quae etiam Apostolo fortissime praelianti in futuro saeculo reservatur. Dominus atque Salvator sub persona assumpti hominis loquitur: Insipientissimus enim omnium hominum sum, et non est hominis prudentia in me (Eccli. XI). Et in sexagesimo octavo Psalmo: Deus, tu scis insipientiam meam: sed fatuum Dei, sapientius est hominibus (I Cor. I, 23). In Ecclesiaste quoque scriptum est: In multitudine sapientiae, multitudo scientiae: et qui addit scientiam, addit dolorem (Eccles. I, 18): intelligens quod perfectione careat, et ex eo quod novit, quanta non noverit. Et odio, inquit, habui vitam, quoniam malum est opus quod operor super terram. Omnia enim vanitas, et praesumptio spiritus. Nemo scit quid futurum sit, quia sicuti est, quis annuntiabit ei? Sunt justi ad quos pervenit quasi opus impiorum. Et sunt impii, ad quos pervenit quasi opus justorum (Eccles. VIII, 14). Hoc idcirco dicitur, quia certum judicium solius Dei est, et quos putamus justos, saepe peccatores inveniuntur, et quos e contrario peccatores, apud Dei scientiam justi sunt. Quamtumcumque laboraverit homo, ut inquirat, non reperiet. Et si dixerit sapiens nosse se, invenire non poterit. Omnium enim unus occursus est, cordaque filiorum hominum repleta sunt malitia, et incerto statu (Eccles. X, 1), quae Graece περιφέρεια dicitur. Muscae moriturae, sive, ut in Hebraico habetur, mortuae, demoliuntur atque corrumpunt suavitatem olei. Quis mortalium aliquo errore non capitur? quem haereticorum et falsorum dogmatum venena non maculant? Tempus, inquit, est ut incipiat judicium a domo Dei. Si autem primum a nobis, quis finis eorum qui non credunt Evangelio? Et si justus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt (I Petr. IV, 17, 18)? Certe justus est, qui in die judicii vix salvatur. Salvaretur autem facile, si nihil in se haberet maculae. Ergo justus est in eo, quod floret multis virtutibus, et vix salvatur in eo, quod in quibusdam Dei indiget misericordia.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Traductions de cette œuvre
Dialog gegen die Pelagianer (BKV) Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité