• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Jérôme de Stridon (347-420) Dialogi contra Pelagianos libri III Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Liber secundus

23.

Exempla alia Sanctorum in Scripturis. — Puto quod sermonibus Dei per quemlibet non acquievisse peccatum sit. De ipso Jeremias loquitur, quamquam hoc plerique secundum anagogen intelligant de Domino Salvatore: Spiritus faciei nostrae Christus Dominus captus est pro peccatis nostris. Cui diximus, sub umbra tua vivemus in gentibus (Thren. IV, 20). Moyses cui locutus est Dominus facie ad faciem (Exod. XXXIII), et salva facta est anima ejus, ad aquas contradictionis offendit, nec meruit cum fratre Aaron terram repromissionis intrare. De quibus et Psalmista canit: Absorpti sunt juncti petrae judices eorum: audient verba mea, quoniam placuerunt (Psal. CXL, 6). Et est sensus: Judices populi Judaeorum; Moyses et Aaron, devorati sunt a peccato populi juxta petram, de qua aquarum fluenta manarunt, et certe ipsi justi fuerunt, et obedierunt sermonibus Dei, qui per se suavissimi sunt. Denique sequitur de cadaveribus in solitudine mortuorum: Quasi crassitudo terrae dirupti sunt super terram. Dispersa sunt ossa nostra secus infernum (Ps. CXL, 7, 8). In Osee loquitur Deus: Desponsabo te mihi in justitia et judicio (Ose. II, 19). Statimque subjungit: Et misericordia et miserationibus, et in fide, ut largitoris praemio recognoscat, quod ipse sit Dominus. In eodem scriptum est libro: Deus ego sum et non homo, in medio tui sanctus, et non ingrediar civitatem (Ose. XI, 9), vitiorum scilicet conciliabulum. Ipse solus hanc non ingreditur civitatem, quam aedificavit Cain in nomine filii sui Enoch, quae omnia sacerdotum quotidie ora concelebrant, ὁ μόνος ἀναμάρτητος, quod in lingua nostra dicitur, qui solus est sine peccato. Quae laus juxta sententiam tuam frustra Deo reputatur [Al. deputatur], si est communis cum caeteris. Nos enim juxta Amos convertimus justitiam in absinthium, et fructus judicii in amaritudinem (Amos. VI). Loquuntur nautae atque vectores, in libro Jonae: Rogamus, Domine, ne perdas nos propter hominem istum, neque inducas super nos sanguinem innocentem. Sicut enim placuit tibi, sic factum est, Domine (Jon. I, 14). Nesciunt causas, quid mereatur Propheta, servus fugitivus, et tamen justificant Deum, et sanguinem innocentem fatentur, cujus opera non norunt. Et ad extremum, Sicut placuit tibi, Domine, sic factum est. Non quaerunt justitiam sententiae Dei: sed veritatem justi judicis confitentur. Micheas lacrymabili voce testatur: Periit sanctus [Al. semen] de terra, et rectus in hominibus non est, omnes in sanguine insidiantur, unusquisque fratrem suum venatur ad mortem. Malum manuum suarum dicunt bonum (Mich. VII, 2, 3). Et iterum: Qui optimus inter eos est, quasi paliurus est, et qui rectus, quasi spina de sepe (Ibid., 4). Haec hominum justitia est, ut juxta verba ejusdem prophetae, nec amico, nec conjugi, nec filiis sit credendum, quia inimici hominis domestici ejus (Psal. XXX). Quam sententiam etiam sermo Dominicus comprobavit (Matth. X). Unde datur consilium per eumdem prophetam: Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus quaerat a te: utique facere judicium, et diligere misericordiam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo (Mich. VI, 8). Numquid dixit, habeto aequalitatem Dei, et non hoc, quod maximum est, sollicitum ambulare [Al. ambula] cum Deo tuo. Ut numquam securus sis, ut omni observantia custodias cor tuum, ut consideres, quoniam in medio laqueorum ambules, et sub murorum pinnis ingrediaris, ut illud quotidie mediteris: Juxta semitam scandalum posuerunt mihi (Ps. CXXXIX, 6). Superbis enim resistit Deus, humilibus autem dat gratiam (Jacob. IV, 6).

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Traductions de cette œuvre
Dialog gegen die Pelagianer (BKV) Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité