• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Jérôme de Stridon (347-420) Dialogi contra Pelagianos libri III Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Liber tertius

16.

Pelagiana superbia. Oratio ergo tua Pharisaei vincit superbiam, et publicani comparatione damnatur; qui de longe stans, oculos ad Deum non audebat attollere, sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus propitius esto mihi peccatori. Unde profertur Domini sententia: Dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam plus quam ille. Omnis enim qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur. Apostoli humiliantur, ut exaltentur. Discipuli tui elevantur, ut corruant. Eidem adulans viduae non erubescis dicere pietatem, quae nusquam reperiatur in terra, et veritatem, quae ubique peregrina sit, in illa potissimum commorari, nec recordaris illius sententiae: Populus meus, qui beatum te dicunt, seducunt te, et semitas pedum tuorum supplantant, laudasque eam vocibus, et dicis, "O te felicem nimium, o beatam, si justitia quae esse jam non nisi in coelo creditur, apud te solam inveniatur in terris!" Docere est hoc, an occidere? Levare de terra, an praecipitare de coelo, id mulierculae tribuere, quod Angeli non audeant usurpare? Si autem pictas, veritas, atque justitia non inveniuntur in terris, nisi in una muliere, ubi erunt justi tui, quos absque peccato in terris esse jactabas? Quae duo capitula orationis et laudis, soles cum tuis jurare discipulis non esse tua, cum perspicue in eis styli tui splendor eluceat, et tanta sit venustas eloquii Tulliani, ut testudineo incedens gradu, quae secreto doces, mittisque venalia, publice non audeas profiteri [al. proferri]. O te felicem, cujus praeter discipulos nemo conscribit libros, ut quidquid videris displicere, non tuum, sed alienum esse contendas. Et quis ille tanti erit ingenii, ut leporem tui sermonis possit imitari?

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Dialogos contra Pelagianos Admonitio
Traductions de cette œuvre
Dialog gegen die Pelagianer (BKV) Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité