• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Jérôme de Stridon (347-420) Vita Hilarii Vita S. Hilarionis
Caput V

14.

Mulier nobilis uxor praefecti praetorio. Monachi non erant in Syria ante S. Hilarionem. – Hoc signorum eius principium, maius aliud signum nobilitavit. Aristaenete Elpidii, qui postea praefectus praetorio fuit, uxor, valde nobilis inter suos, et inter Christianos nobilior, revertens cum marito et tribus liberis a beato Antonio, Gazae propter eorum infirmitatem remorata est. Ibi enim sive ob corruptum aerem, sive (ut postea claruit) propter gloriam Hilarionis servi Dei, hemitritaeo pariter arrepti, omnes a medicis desperati sunt. Iacebat [0034B] ululans mater, et quasi inter tria filiorum discurrens cadavera, quem prius plangeret, nesciebat. Cognito autem quod esset quidam Monachus in vicina solitudine, oblita matronalis pompae (tantum se matrem noverat) vadit comitata ancillulis, et eunuchis [al. vernaculis]: vixque a viro persuasum est, ut asello sedens pergeret. Ad quem cum pervenisset: Precor te, ait, per Iesum clementissimum Deum nostrum: obtestor per crucem eius et sanguinem, ut reddas mihi tres filios; et glorificetur in urbe Gentilium nomen Domini Salvatoris, et ingrediatur servus eius Gazam, et idolum Marnas corruat. Renuente illo, et dicente, numquam se eggressum de cella, nec habere consuetudinem, ut non modo civitatem, sed ne villulam quidem ingrederetur, [0034C] prostravit se humi crebro clamitans: Hilarion, serve Christi, redde mihi liberos meos. Quos Antonius tenuit in Aegypto, a te serventur in Syria. Flebant cuncti qui aderant, sed et ipse negans flevit. Quid multa? non prius mulier recessit, quam ille pollicitus est se post solis occasum Gazam introiturum. Quo postquam venit, singulorum lectulos et ardentia membra consignans, invocavit Iesum. Et, o mira virtus! quasi de tribus fontibus sudor pariter erupit: eadem hora acceperunt cibos, lugentemque matrem cognoscentes, et benedicentes Deum, sancti manus deosculati sunt. Quod postquam auditum est, et longe lateque percrebuit, certatim ad eum de Syria et Aegypto confluebant: ita ut multi crederent in Christum, et se monachos [0034D] profiterentur. Necdum enim tunc monasteria erant in Palaestina, nec quisquam monachum ante [0035A] sanctum Hilarionem in Syria noverat. Ille fundator et eruditor huius conversationis et studii in hac provincia fuit. Habebat Dominus Iesus in Aegypto senem Antonium; habebat in Palaestina Hilarionem iuniorem.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Vita S. Hilarionis
Traductions de cette œuvre
Leben des hl. Einsiedlers Hilarion (BKV) Comparer
The Life of S. Hilarion Comparer
Vie de Saint Hilarion Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité