• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Jérôme de Stridon (347-420) Vita Hilarii Vita S. Hilarionis
Caput VI

18.

Orion vir primarius. – Sed nec illud tacendum est, quod Orion [al. Orionus] vir primarius et ditissimus urbis Ailae, quae mari Rubro imminet, a legione possessus daemonum, ad eum adductus est. [0036A] Manus, cervix, latera, pedes ferro onerati erant, furorisque saevitiam torvi oculi minabantur. Cumque deambularet sanctus cum fratribus, et de Scripturis nescio quid interpretaretur, erupit ille de manibus se tenentium: et amplexus [al. amplexans et amplexatus] eum post tergum, in sublime levavit. Clamor ortus ab omnibus: timebant enim ne confecta ieiuniis membra collideret. Sanctus arridens: Silete [al. sinite], inquit, et mihi meum palaestritam dimittite. Ac sic reflexa super humeros manu, caput eius tetigit: apprehensoque crine, ante pedes adduxit: stringens e regione ambas manus eius, et plantas utroque calcans pede, simulque ingeminans, torquere [al. torquere, ait], daemonum turba, torquere. Cumque ille eiularet, et reflexa cervice [0036B] terram vertice tangeret: Domine, inquit, Iesu, solve miserum, solve captivum. Ut unum, ita et plures vincere tuum est. Rem loquor inauditam, ex uno hominis ore diversae voces, et quasi confusus populi clamor audiebatur. Curatus itaque et hic, non post multum temporis cum uxore et liberis venit ad monasterium, plurima, quasi gratiam redditurus, dona afferens. Cui sanctus: Non legisti, inquit, quid Giezi (IV Reg. V), quid Simon (Act. VIII) passi sint: quorum alter accepit pretium, alter obtulit: ut ille venderet gratiam Spiritus sancti, hic mercaretur? Cumque Orion flens diceret: Accipe, et da pauperibus; respondit: Tu melius potes tua distribuere, qui per urbes ambulas, et nosti pauperes. EGO QUI MEA reliqui, cur aliena appetam? Multis nomen [0036C] pauperum, occasio avaritiae est: misericordia vero artem non habet. NEMO MELIUS erogat, quam qui sibi nihil reservat. Tristi autem et in terra iacenti: Noli, inquit, contristari fili; quod facio pro me, et pro te facio. Si enim haec accepero, et ego offendam Deum et ad te legio revertetur.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Vita S. Hilarionis
Traductions de cette œuvre
Leben des hl. Einsiedlers Hilarion (BKV) Comparer
The Life of S. Hilarion Comparer
Vie de Saint Hilarion Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité