• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Lactance (250-325) De mortibus persecutorum

36.

[1] Quo nuntio Maximinus audito dispositis ab Oriente cursibus pervolavit, ut provincias occupa ret ac Licinio morante omnia sibi usque ad fretum Chalcedonium vindicaret, ingressusque Bithyniam, quo sibi ad praesens favorem conciliaret, cum magna omnium laetitia sustulit censum. [2] Discordia inter ambos imperatores ac paene bellum. Diversas ripas armati tenebant, sed condicionibus certis pax et amicitia componitur et in ipso fretu foedus fit ac dexterae copulantur. [3] Redit ille securus et fit qualis in Syria et in Aegypto fuit. Imprimis indulgentiam Christianis communi titulo datam tollit, subornatis legationibus civitatum quae peterent, ne intra civitates suas Christianis conventicula extruere liceret, ut suasu coactus et impulsus facere videretur quod erat sponte facturus. [4] Quibus annuens novo more sacerdotes maximos per singulas civitates singulos ex primoribus fecit, qui et sacrificia per omnes deos suos cotidie facerent et veterum sacerdotum ministerio subnixi darent operam, ‹ut› Christiani neque ‹conventicula› fabricarent neque publi ce aut privatim coirent, sed comprehensos suo iure ad sacrificia cogerent vel iudicibus offerrent. [5] Parumque hoc fuit, nisi etiam provinciis ex altiore dignitatis gradu singulos quasi pontifices superponeret, et eos utrosque candidis clamidibus ornatos iussit incedere. [6] Facere autem para bat quae iam dudum in Orientis partibus fecerat. Nam cum clementiam specie tenus profiteretur, occidi servos dei vetuit, debilitari iussit. [7] Itaque confessoribus effodiebantur oculi, amputaban tur manus, pedes detruncabantur, nares vel auriculae desecabantur.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De mortibus persecutorum
Traductions de cette œuvre
De la mort des persécuteurs de l'église Comparer
Of the Manner in Which the Persecutors Died Comparer
Von den Todesarten der Verfolger (BKV) Comparer
Commentaires sur cette œuvre
Elucidation
Übersicht zu "Von den Todesarten der Verfolger"

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité