Edition
Masquer
Summa theologiae
Articulus 5
IIIª q. 38 a. 5 arg. 1
Ad quintum sic proceditur. Videtur quod Baptismus Ioannis cessare debuerit postquam Christus est baptizatus. Dicitur enim Ioan. I, ut manifestetur Israeli, propterea veni in aqua baptizans. Sed, Christo baptizato, sufficienter fuit manifestatus, tum per testimonium Ioannis; tum per descensum columbae; tum etiam testimonio paternae vocis. Ergo non videtur quod postea debuerit Baptismus Ioannis durare.
IIIª q. 38 a. 5 arg. 2
Praeterea, Augustinus dicit, super Ioan., baptizatus est Christus, et cessavit Ioannis Baptismus. Ergo videtur quod Ioannes, post Christum baptizatum, non debuerit baptizare.
IIIª q. 38 a. 5 arg. 3
Praeterea, Baptismus Ioannis erat praeparatorius ad Baptismum Christi. Sed Baptismus Christi incoepit statim Christo baptizato, quia tactu suae mundissimae carnis vim regenerativam contulit aquis, ut Beda dicit. Ergo videtur quod Baptismus Ioannis cessaverit, Christo baptizato.
IIIª q. 38 a. 5 s. c.
Sed contra est quod dicitur Ioan. III, venit Iesus in Iudaeam terram et baptizabat, erat autem et Ioannes baptizans. Sed Christus non baptizavit priusquam fuit baptizatus. Ergo videtur quod, postquam fuit Christus baptizatus, adhuc Ioannes baptizabat.
IIIª q. 38 a. 5 co.
Respondeo dicendum quod Baptismus Ioannis cessare non debuit, Christo baptizato. Primo quidem quia, ut Chrysostomus dicit, si cessasset Ioannes baptizare, Christo baptizato, existimaretur quod zelo vel ira faceret. Secundo quia, si cessasset a Baptismo, Christo baptizante, discipulos suos in maiorem zelum misisset. Tertio quia, persistens in baptizando, suos auditores mittebat ad Christum. Quarto quia, ut Beda dicit, adhuc permanebat umbra veteris legis, nec debet praecursor cessare donec veritas manifestetur.
IIIª q. 38 a. 5 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod nondum Christus erat plene manifestatus, eo baptizato. Et ideo adhuc necessarium erat quod Ioannes baptizaret.
IIIª q. 38 a. 5 ad 2
Ad secundum dicendum quod, baptizato Christo, cessavit Baptismus Ioannis, non tamen statim, sed eo incarcerato. Unde Chrysostomus dicit, super Ioan., aestimo propter hoc permissam esse mortem Ioannis, et, eo sublato de medio, Christum maxime praedicare coepisse, ut omnis multitudinis affectio ad Christum transiret, et non ultra his quae de utroque erant sententiis scinderentur.
IIIª q. 38 a. 5 ad 3
Ad tertium dicendum quod Baptismus Ioannis praeparatorius erat, non solum ad hoc quod Christus baptizaretur, sed ad hoc quod alii ad Christi Baptismum accederent. Quod nondum fuit impletum, Christo baptizato.
Traduction
Masquer
Summe der Theologie
Fünfter Artikel. Die Taufe des Johannes brauchte nicht aufzuhören mit der Taufe Christi.
a) Das Gegenteil betont: I. Johannes selbst (Joh. 1.): „Ich kam, um mit Wasser zu taufen, damit Christus offenbar werde.“ Dies geschah aber durch die Taufe, die Johannes Ihm spendete, und durch das damit verbundene Zeugnis des Himmels. II. Augustin (tract. 4. in Joan.): „Getauft ist Christus; und aufhört damit die Taufe des Johannes.“ III. Es bereitete die Taufe des Johannes vor die Taufe Christi. „Durch die Berührung aber mit dem reinsten Fleische Jesu erhielt das Wasser wiedererzeugende Kraft“ (Beda. c. 10. in Luc.). Also war der Zweck erreicht. Auf der anderen Seite heißt es Joh. 13.: „Jesus kam in das Land Juda und taufte; aber auch Johannes taufte.“ Christus aber taufte erst nach seiner eigenen Taufe.
b) Ich antworte, hätte Johannes aufgehört zu taufen, nachdem Christus getauft war, so würden nach Chrysostomus (28. in Joan.) manche gemeint haben, er höre aus Ärger auf. Sodann wären seine Jünger noch eifersüchtiger geworden. Ferner wies er durch das Fortdauern seiner Taufe die Menschen zu Christus. Endlich „durfte (nach Beda), da der Schatten des Alten Gesetzes noch andauerte, der Vorläufer nicht aufhören, bis die Wahrheit offenbar war“.
c) I. Christus war noch nicht ganz und gar offenbar geworden; also mußte Johannes fortfahren. II. Nicht gleich nach der Taufe Christi hörte die Taufe des Johannes auf, sondern nachdem dieser in den Kerker geworfen worden war. Deshalb sagt Chrysostomus (8. in Joan): „Deshalb, meine ich, hat Gott zugelassen den Tod des Johannes und hat nach dessen Tode Christus erst recht zu predigen angefangen, damit so die Anhänglichkeit der ganzen Menge auf Christum übergehe und nicht mehr geteilt werde durch die größere Zuneigung zu einem von beiden.“ III. Des Johannes Taufe war nicht nur vorbereitend dafür, daß Christus selber getauft würde, sondern auch dafür, daß andere sich zu Christo wendeten; was noch nicht in vollem Maße geschehen war mit der an Christo vollzogenen Taufe.