Edition
Masquer
Summa theologiae
Articulus 1
IIIª q. 56 a. 1 arg. 1
Ad primum sic proceditur. Videtur quod resurrectio Christi non sit causa resurrectionis corporum. Posita enim causa sufficienti, necesse est effectum poni. Si ergo resurrectio Christi est causa sufficiens resurrectionis corporum, statim, eo resurgente, omnes mortui resurgere debuerunt.
IIIª q. 56 a. 1 arg. 2
Praeterea, causa resurrectionis mortuorum est divina iustitia; ut scilicet corpora simul praemientur vel puniantur cum animabus, sicut communicaverunt in merito vel peccato; ut dicit Dionysius, ult. cap. Eccles. Hier., et etiam Damascenus, in IV libro. Sed iustitiam Dei necesse esset impleri, etiam si Christus non resurrexisset. Ergo, etiam Christo non resurgente, mortui resurgerent. Non ergo resurrectio Christi est causa resurrectionis corporum.
IIIª q. 56 a. 1 arg. 3
Praeterea, si resurrectio Christi sit causa resurrectionis corporum, aut esset causa exemplaris; aut causa effectiva; aut causa meritoria. Sed non est causa exemplaris. Quia resurrectionem corporum Deus operabitur, secundum illud Ioan. V, pater suscitat mortuos. Deus autem non indiget inspicere ad aliquod exemplar extra se. Similiter etiam non est causa effectiva. Quia causa efficiens non agit nisi per contactum, vel spiritualem vel corporalem. Manifestum est autem quod resurrectio Christi non agit per contactum corporalem ad mortuos qui resurgent, propter distantiam temporis et loci. Similiter etiam nec per contactum spiritualem, qui est per fidem et caritatem, quia etiam infideles et peccatores resurgent. Neque etiam est causa meritoria. Quia Christus resurgens iam non erat viator, et ita non erat in statu merendi. Et ita nullo modo resurrectio Christi videtur esse causa nostrae resurrectionis.
IIIª q. 56 a. 1 arg. 4
Praeterea, cum mors sit privatio vitae, nihil videtur esse aliud destruere mortem quam reducere vitam, quod pertinet ad resurrectionem. Sed Christus moriendo mortem nostram destruxit. Ergo mors Christi est causa nostrae resurrectionis. Non ergo eius resurrectio.
IIIª q. 56 a. 1 s. c.
Sed contra est quod, super illud I Cor. XV, si Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis etc., dicit Glossa, qui est efficiens causa nostrae resurrectionis.
IIIª q. 56 a. 1 co.
Respondeo dicendum quod illud quod est primum in quolibet genere, est causa omnium eorum quae sunt post, ut dicitur in II Metaphys. Primum autem in genere nostrae resurrectionis fuit resurrectio Christi, sicut ex supra dictis patet. Unde oportet quod resurrectio Christi sit causa nostrae resurrectionis. Et hoc est quod apostolus dicit, I Cor. XV, Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium, quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Et hoc rationabiliter. Nam principium humanae vivificationis est verbum Dei, de quo dicitur in Psalmo, apud te est fons vitae, unde et ipse dicit, Ioan. V, sicut pater suscitat mortuos et vivificat, sic et filius quos vult vivificat. Habet autem hoc naturalis ordo rerum divinitus institutus, ut quaelibet causa primo operetur in id quod est sibi propinquius, et per id operetur in alia magis remota, sicut ignis primo calefacit aerem propinquum, per quem calefacit corpora distantia; et ipse Deus primo illuminat substantias sibi propinquas, per quas illuminat magis remotas, ut Dionysius dicit, XIII cap. Cael. Hier. Et ideo verbum Dei primo attribuit vitam immortalem corpori sibi naturaliter unito, et per ipsum operatur resurrectionem in omnibus aliis.
IIIª q. 56 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod, sicut dictum est, resurrectio Christi causa est nostrae resurrectionis per virtutem verbi uniti. Quod quidem operatur secundum voluntatem. Et ideo non oportet quod statim sequatur effectus, sed secundum dispositionem verbi Dei, ut scilicet primo conformemur Christo patienti et morienti in hac vita passibili et mortali, deinde perveniamus ad participandum similitudinem resurrectionis.
IIIª q. 56 a. 1 ad 2
Ad secundum dicendum quod iustitia Dei est causa prima resurrectionis nostrae, resurrectio autem Christi est causa secundaria, et quasi instrumentalis. Licet autem virtus principalis agentis non determinetur ad hoc instrumentum determinate, tamen, ex quo per hoc instrumentum operatur, instrumentum illud est causa effectus. Sic igitur divina iustitia, quantum est de se, non est obligata ad resurrectionem nostram causandam per resurrectionem Christi, potuit enim alio modo nos Deus liberare quam per Christi passionem et resurrectionem, ut supra dictum est. Ex quo tamen decrevit hoc modo nos liberare, manifestum est quod resurrectio Christi est causa nostrae resurrectionis.
IIIª q. 56 a. 1 ad 3
Ad tertium dicendum quod resurrectio Christi non est, proprie loquendo, causa meritoria nostrae resurrectionis, sed est causa efficiens et exemplaris. Efficiens quidem, inquantum humanitas Christi, secundum quam resurrexit, est quodammodo instrumentum divinitatis ipsius, et operatur in virtute eius, ut supra dictum est. Et ideo, sicut alia quae Christus in sua humanitate fecit vel passus est, ex virtute divinitatis eius sunt nobis salutaria, ut supra dictum est; ita et resurrectio Christi est causa efficiens nostrae resurrectionis virtute divina, cuius proprium est mortuos vivificare. Quae quidem virtus praesentialiter attingit omnia loca et tempora. Et talis contactus virtualis sufficit ad rationem huius efficientiae. Et quia, ut dictum est, primordialis causa resurrectionis humanae est divina iustitia, ex qua Christus habet potestatem iudicium facere inquantum filius hominis est, virtus effectiva resurrectionis eius se extendit non solum ad bonos, sed etiam ad malos, qui sunt eius iudicio subiecti. Sicut autem resurrectio corporis Christi, ex eo quod corpus illud est personaliter verbo unitum, est prima tempore, ita etiam est prima dignitate et perfectione, ut Glossa dicit, I Cor. XV. Semper autem id quod est perfectissimum, est exemplar quod imitantur minus perfecta secundum suum modum. Et ideo resurrectio Christi est exemplar nostrae resurrectionis. Quod quidem necessarium est, non ex parte resuscitantis, qui non indiget exemplari, sed ex parte resuscitatorum, quos oportet illi resurrectioni conformari, secundum illud Philipp. III, reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae. Licet autem efficientia resurrectionis Christi se extendat ad resurrectionem tam bonorum quam malorum, exemplaritas tamen eius se extendit proprie solum ad bonos, qui sunt facti conformes filiationis ipsius, ut dicitur Rom. VIII.
IIIª q. 56 a. 1 ad 4
Ad quartum dicendum quod, secundum rationem efficientiae, quae dependet ex virtute divina, communiter tam mors Christi quam etiam resurrectio est causa tam destructionis mortis quam reparationis vitae. Sed secundum rationem exemplaritatis, mors Christi, per quam recessit a vita mortali, est causa destructionis mortis nostrae, resurrectio vero eius, per quam inchoavit vitam immortalem, est causa reparationis vitae nostrae. Passio tamen Christi est insuper causa meritoria, ut supra dictum est.
Traduction
Masquer
Summe der Theologie
Erster Artikel. Die Auferstehung ist die Ursache der Auferstehung unserer Leiber.
a) Dem ist entgegen: I. Besteht die hinreichende Ursache, so folgt notwendig die Wirkung. Ist also die Auferstehung des Herrn die hinreichende Ursache der Auferstehung unserer Leiber, so mußten bei seinem Auferstehen alle toten mit auferstehen. II. Die Gerechtigkeit Gottes ist die Ursache für die Auferstehung der toten, damit die Leiber zugleich mit den Seelen bestraft oder belohnt werden, je nachdem sie mit letzteren Gemeinschaft hatten im Verdienste oder in der Sünde (Dionys. de coel. hier. c. ult.; Dam. 4. de orth. fide 28.). Also wären die toten auferstanden, auch ohne die Auferstehung Christi; denn der göttlichen Gerechtigkeit muß genuggethan werden. III. Die Auferstehung Christi ist für die unserer Leiber nicht die Exemplarursache, weil die Auferstehung der toten Gott der Vater wirken wird, nach Joh. 5.: „Wie der Vater die toten auferweckt.“ Gott aber hat eines Exemplars oder Modells außer Sich selbst nicht notwendig, auf das Er blicke. Sie ist nicht die einwirkende Ursache. Denn eine solche wirkt vermittelst geistiger oder körperlicher Berührung. Die Auferstehung Christi aber hat keine körperliche Berührung mit den aufstehenden toten wegen der Entfernung in Zeit und Raum; sie hat keine geistige Ursache, die vermittelst Glaube und Liebe waltet, denn die Sünder werden ebenfalls auferstehen. Die Auferstehung Christi ist endlich nicht die Ursache für die unserer Leiber in der Weise des Verdienstes; denn Er war bei seiner Auferstehung nicht mehr Erdenpilger, in welchem Stande allein man bei Gott verdienen kann. Also ist sie gar nicht entsprechende Ursache. IV. Da der Tod Mangel an Leben ist, so ist Auferstehen nichts Anderes wie den Tod zerstören. Christus aber hat durch seinen Tod unseren Tod zerstört. Also sein Tod ist die Ursache unserer Auferstehung. Auf der anderen Seite sagt zu 1. Kor. 15. (Si Christus praedicatur) die Glosse: „Die Auferstehung Christi ist die wirkende Ursache für die unsrige.“
b) Ich antworte; daß „Jenes, was im Bereiche einer Seinsart an erster maßgebender Stelle steht, die Ursache ist für alles das, was nachher in dieser Seinsart steht“ (2 Metaph.). Im Bereiche des Auferstehens aber ist das Allererste die Auferstehung Christi. Also ist sie die Ursache unseres Auferstehens, wie 1. Kor. 15. es heißt: „Christus, der von den toten auferstand, ist der Erstling der entschlafenen; denn durch einen Menschen ist der Tod gekommen und durch einen Menschen kommt die Auferstehung der toten.“ Und dies ist vollauf begründet. Denn das Princip des menschlichen Lebendigwerdens ist das Wort Gottes, nach Ps. 35.: „Bei Dir ist der Quell des Lebens;“ und Joh. 5.: „Wie der Vater auferweckt die toten, so erweckt der Sohn die toten, die Er will.“ Nun ist das im Bereiche der natürlichen Ordnung der Dinge eingeschlossen, daß eine jede Ursache vorerst einwirkt in das, was ihr näher steht und vermittelst dessen wirkt sie in das Entferntere. So macht das Feuer zuerst warm die es umgebende Luft und vermittelst dieser die weiter abstehenden Körper; und Gott selbst erleuchtet vorerst die Ihm zunächststehenden Substanzen und durch diese die weiter entfernteren. Zuerst also teilt das ewige Wort unsterbliches Leben dem mit Ihm in der Person vereinigten Leibe mit und vermittelst dessen wirkt Es die Auferstehung der anderen.
c) I. Die Gerechtigkeit Gottes ist die Hauptursache der Auferstehung; die Auferstehung Christi ist Ursache in der Weise eines Werkzeuges durch die Kraft des mit ihr verbundenen Wortes, welches wirkt durch den Willen. Also ist nicht notwendig, daß sogleich die Wirkung folge, sondern gemäß dem Willen des Wortes, daß wir während dieses sterblichen, leidensvollen Lebens zuerst Ihm gleichförmig werden im Leiden und Tode und dann teilhaben an der Ähnlichkeit seiner Auferstehung. II. Die Hauptursache, hier die Gerechtigkeit Gottes, ist zwar nicht von vornherein gebunden an dieses Werkzeug gerade; aber da sie einmal vermittelst eines derartigen Werkzeuges wie der Leib Christi ist, wirken will, deshalb ist thatsächlich die Auferstehung des Leibes Christi wirkende Ursache der Auferstehung unserer Leiber. Gott freilich konnte in anderer Weise uns befreien. Da Er aber einmal bestimmt hat, es solle dies geschehen durch das Leiden und Auferstehen des Herrn, ist dieses das einwirkende Werkzeug der Hauptursache. III. Allerdings ist im eigentlichen Sinne die Auferstehung Christi nicht die Ursache für die unsrige in der Weise des Verdienstes; aber sie ist die Exemplarursache und die einwirkende. Sie ist die einwirkende als Werkzeug. Wie nämlich das Andere, was Christus in seinem Leben gethan und gelitten hat, unserem Heile dient kraft der Gottheit; so ist auch das Auferstehen Christi die Ursache des unsrigen kraft der Gottheit, der es eigen ist, tote lebendig zu machen. Diese Kraft nun als stets gegenwärtige erstreckt sich auf alle Zeiten und Orte; und solche Berührung genügt für den Charakter des Einwirkens der Auferstehung Christi. Und wie nun die Hauptursache der Auferstehung die göttliche Gerechtigkeit ist, kraft deren Christus die Gewalt hat zu richten, „weil Er der Menschensohn ist;“ deshalb erstreckt sich die Auferstehung Christi als wirkende Ursache nicht nur auf die guten, sondern auch auf die bösen. Und wie nun das Erste in einem Seinsbereiche immer das Exemplar oder Modell ist für alles Folgende, weil es in diesem Seinsbereiche das Vollkommenste ist; — deshalb ist die Auferstehung Christi als das Erste im Seinsbereiche des Auferstehens auch das Vollkommenste und somit die Exemplarursache für das Auferstehen unserer Leiber. Dies schließt aber kein Moment der Notwendigkeit ein für den Auferweckenden, der eines Modells, worauf er seinen Blick richte, nicht bedarf; sondern für die auferweckten, die einem solchen Modell gleichförmig zu werden haben. Und somit erstreckt sich die Exemplarursächlichkeit des Auferstehens Christi nur auf die guten, die „gleichförmig geworden sind dem Sohne in der Gotteskindschaft“ (Röm. 8.). IV. Gemäß dem Charakter der einwirkenden Ursache, die von der göttlichen Kraft abhängt, ist sowohl der Tod wie auch die Auferstehung Christi die Ursache der Zerstörung des Todes und der Wiedererneuerung des Lebens. Aber gemäß der Exemplarursächlichkeit ist der Tod Christi, vermöge dessen Er vom Leben schied, die Ursache der Zerstörung unseres Todes; die Auferstehung jedoch, vermöge deren Christus das unsterbliche Leben begann, ist Ursache für die Erneuerung unseres Lebens. Das Leiden Christi ist Ursache in der Weise des Verdienens.