• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Thomas d'Aquin (1225-1274)

Edition Masquer
Summa theologiae

Articulus 5

IIIª q. 79 a. 5 arg. 1

Ad quintum sic proceditur. Videtur quod per hoc sacramentum tota poena peccati remittatur. Homo enim per hoc sacramentum suscipit in se effectum passionis Christi, ut dictum est, sicut et per Baptismum. Sed per Baptismum percipit homo remissionem omnis poenae virtute passionis Christi, quae sufficienter satisfecit pro omnibus peccatis, ut ex supra dictis patet. Ergo videtur quod per hoc sacramentum homini remittatur totus reatus poenae.

IIIª q. 79 a. 5 arg. 2

Praeterea, Alexander Papa dicit, nihil in sacrificiis maius esse potest quam corpus et sanguis Christi. Sed per sacrificia veteris legis homo satisfaciebat pro peccatis suis, dicitur enim Levit. IV et V, si peccaverit homo, offeret (hoc vel illud) pro peccato suo, et remittetur ei. Ergo multo magis hoc sacramentum valet ad remissionem omnis poenae.

IIIª q. 79 a. 5 arg. 3

Praeterea, constat quod per hoc sacramentum aliquid de reatu poenae dimittitur, unde et in satisfactione quibusdam iniungitur quod pro se faciant Missas celebrare. Sed qua ratione una pars poenae dimittitur, eadem ratione et alia, cum virtus Christi, quae in hoc sacramento continetur, sit infinita. Ergo videtur quod per hoc sacramentum tota poena tollatur.

IIIª q. 79 a. 5 s. c.

Sed contra est quod, secundum hoc, non esset homini alia poena iniungenda, sicut nec baptizato iniungitur.

IIIª q. 79 a. 5 co.

Respondeo dicendum quod hoc sacramentum simul est et sacrificium et sacramentum, sed rationem sacrificii habet inquantum offertur; rationem autem sacramenti inquantum sumitur. Et ideo effectum sacramenti habet in eo qui sumit, effectum autem sacrificii in eo qui offert, vel in his pro quibus offertur. Si igitur consideretur ut sacramentum, habet dupliciter effectum, uno modo, directe ex vi sacramenti; alio modo, quasi ex quadam concomitantia; sicut et circa continentiam sacramenti dictum est. Ex vi quidem sacramenti, directe habet illum effectum ad quem est institutum. Non est autem institutum ad satisfaciendum, sed ad spiritualiter nutriendum per unionem ad Christum et ad membra eius, sicut et nutrimentum unitur nutrito. Sed quia haec unitas fit per caritatem, ex cuius fervore aliquis consequitur remissionem non solum culpae, sed etiam poenae; inde est quod ex consequenti, per quandam concomitantiam ad principalem effectum, homo consequitur remissionem poenae; non quidem totius, sed secundum modum suae devotionis et fervoris. Inquantum vero est sacrificium, habet vim satisfactivam. Sed in satisfactione magis attenditur affectus offerentis quam quantitas oblationis, unde et dominus dixit, Luc. XXI, de vidua quae obtulit duo aera, quod plus omnibus misit. Quamvis igitur haec oblatio ex sui quantitate sufficiat ad satisfaciendum pro omni poena, tamen fit satisfactoria illis pro quibus offertur, vel etiam offerentibus, secundum quantitatem suae devotionis, et non pro tota poena.

IIIª q. 79 a. 5 ad 1

Ad primum ergo dicendum quod sacramentum Baptismi directe ordinatur ad remissionem culpae et poenae, non autem Eucharistia, quia Baptismus datur homini quasi commorienti Christo; Eucharistia autem quasi nutriendo et perficiendo per Christum. Unde non est similis ratio.

IIIª q. 79 a. 5 ad 2

Ad secundum dicendum quod alia sacrificia et oblationes non operabantur remissionem totius poenae, neque quantum ad quantitatem oblati, sicut hoc sacrificium; neque quantum ad devotionem hominis, ex qua contingit quod etiam hic non tollitur tota poena.

IIIª q. 79 a. 5 ad 3

Ad tertium dicendum quod hoc quod tollitur pars poenae et non tota per hoc sacramentum, non contingit ex defectu virtutis Christi, sed ex defectu devotionis humanae.

Traduction Masquer
Summe der Theologie

Fünfter Artikel. Nicht alle Sündenstrafe wird durch dieses Sakranrent hinweggeräumt.

a) Das Gegenteil geht aus Folgendem hervor: I. Der Mensch empfängt durch dieses Sakrament in sich die Wirkung des Leidens Christi wie auch durch die Taufe. Diese aber läßt alle Sündenstrafe nach. II. Alexander I. (ep. 1. ad omn. ortlhod.) sagt: „Nichts Größeres kann es unter den Opfern geben wie den Leib und das Blut Christi.“ Durch die Opfer des Alten Bundes aber that der Mensch genug für seine Sünden, nach Lev. 4 und 5.: „Wenn der Mensch gesündigt hat, so soll er dies oder jenes darbringen für seine Sünde und sie wird ihm vergeben werden.“ Also um so mehr gilt dieses Sakrament als Genugthuung für die Sünde. III. Jedenfalls wird kraft dieses Sakramentes etwas an Strafen nachgelassen. Denn man legt manchen als Buße auf, Messen für sich lesen zu lassen. Wenn aber ein Teil der Strafe nachgelassen wird, dann aus dem gleichen Grunde auch die anderen Teile, da die im Sakramente enthaltene Kraft Christi unendlich ist. Auf der anderen Seite wäre, wenn dies seine Richtigkeit hätte.dem Menschen nicht eine andere Buße aufzulegen, wie ja auch dem getauften keine aufgelegt wird.

b) Ich antworte; dieses Sakrament sei zugleich Opfer und Sakrament: Opfer, insofern es dargebracht wird; Sakrament, insoweit es genommen wird. Als Sakrament also wirkt es in denen, die es nehmen; als Opfer in denen, die es darbringen oder für die es dargebracht wird. Als Sakrament nun hat es eine Wirkung: 1. direkt kraft des Sakramentes; und so ist es nicht eingesetzt, um für die Sünden genug zuthun, sondern um geistig zu nähren durch die Vereinigung in Liebe mit Christo und seinen Gliedern; — 2. kraft eines thatsächlichen Begleitens; und so kann das Sakrament auch die Sündenstrafen nachlassen. Denn da diese Vereinigung eben durch die Liebe sich vollzieht, auf Grund deren, wenn sie recht glühend ist, nicht nur die Sünde, sondern auch die Strafe nachgelassen wird; so ist die eigentliche Wirkung des Sakramentes manchmal begleitet von einem Nachlasse der Strafe; nicht zwar der ganzen, sondern nach Maßgabe der Andacht und Liebesglut. Als Opfer jedoch hat die heilige Eucharistie genugthuende Kraft. In solcher Genugthuung aber wird mehr gewogen die Liebesneigung des darbringenden wie die Größe und der Umfang der dargebrachten Gabe. Deshalb sagte der Herr von der Witwe, die zwei kleine Münzen dargebracht, „sie habe mehr als alle gegeben.“ Die Größe und der Umfang der Opfergabe nun hier ist wohl hinreichend, um genugzuthun für alle Strafe; thatsächlich aber wird die im Sakramente enthaltene Opfergabe erst genugthuend für jene, die darbringen oder für die dargebracht wird, gemäß dem Umfange der Andacht und nicht für die ganze Strafe.

c) I. Die Taufe läßt direkt alle Sünden und Strafen nach; denn in ihr stirbt der Mensch mit Christo. In der Eucharistie aber wird er genährt und vollendet durch Christum. II. Jene Opfer lösten nach keiner Seite hin von der ganzen Strafe; weder mit Rücksicht auf die Größe der Opfergabe noch mit Rücksicht auf die Andacht des opfernden. III. Nicht die Kraft Christi ist hier mangelhaft, sondern die menschliche Andacht und Liebesglut.

  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Summa theologiae
Traductions de cette œuvre
Summe der Theologie

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité