Edition
Masquer
Summa theologiae
Articulus 10
IIIª q. 80 a. 10 arg. 1
Ad decimum sic proceditur. Videtur quod non liceat quotidie hoc sacramentum suscipere. Sicut enim Baptismus repraesentat dominicam passionem, ita et hoc sacramentum. Sed non licet pluries baptizari, sed semel tantum, quia Christus semel tantum pro peccatis nostris mortuus est, ut dicitur I Pet. III. Ergo videtur quod non liceat hoc sacramentum quotidie suscipere.
IIIª q. 80 a. 10 arg. 2
Praeterea, veritas debet respondere figurae. Sed agnus paschalis, qui fuit figura praecipua huius sacramenti, ut supra dictum est, non manducabatur nisi semel in anno. Sed Ecclesia semel in anno celebrat Christi passionem, cuius hoc sacramentum est memoriale. Ergo videtur quod non licet quotidie sumere hoc sacramentum, sed semel in anno.
IIIª q. 80 a. 10 arg. 3
Praeterea, huic sacramento, in quo totus Christus continetur, maxima reverentia debetur. Ad reverentiam autem pertinet quod aliquis ab hoc sacramento abstineat, unde et laudatur centurio, qui dixit, Matth. VIII, domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum; et Petrus, qui dixit, Luc. V, exi a me, domine, quia homo peccator ego sum. Ergo non est laudabile quod homo quotidie hoc sacramentum suscipiat.
IIIª q. 80 a. 10 arg. 4
Praeterea, si laudabile esset frequenter hoc sacramentum suscipere quanto frequentius sumeretur, tanto esset laudabilius. Sed maior esset frequentia si homo pluries in die sumeret hoc sacramentum. Ergo esset laudabile quod homo pluries in die communicaret. Quod tamen non habet Ecclesiae consuetudo. Non ergo videtur esse laudabile quod aliquis quotidie hoc sacramentum accipiat.
IIIª q. 80 a. 10 arg. 5
Praeterea, Ecclesia intendit suis statutis fidelium utilitati providere. Sed ex statuto Ecclesiae fideles tenentur solum semel communicare in anno, unde dicitur extra, de Poenit. et Remiss., omnis utriusque sexus fidelis suscipiat reverenter ad minus in Pascha Eucharistiae sacramentum, nisi forte, de proprii sacerdotis consilio, ob aliquam rationabilem causam, ad tempus ab eius perceptione duxerit abstinendum. Non ergo est laudabile quod quotidie hoc sacramentum sumatur.
IIIª q. 80 a. 10 s. c.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de verbis domini, iste panis quotidianus est, accipe quotidie quod quotidie tibi prosit.
IIIª q. 80 a. 10 co.
Respondeo dicendum quod circa usum huius sacramenti duo possunt considerari. Unum quidem ex parte ipsius sacramenti, cuius virtus est hominibus salutaris. Et ideo utile est quotidie ipsum suscipere, ut homo quotidie eius fructum percipiat. Unde Ambrosius dicit, in libro de sacramentis, si quoties effunditur sanguis Christi, in remissionem peccatorum effunditur, debeo semper accipere, qui semper pecco, debeo semper habere medicinam. Alio modo potest considerari ex parte sumentis, in quo requiritur quod cum magna devotione et reverentia ad hoc sacramentum accedat. Et ideo, si aliquis se quotidie ad hoc paratum inveniat, laudabile est quod quotidie sumat. Unde Augustinus, cum dixisset, accipe quod quotidie tibi prosit, subiungit, sic vive ut quotidie merearis accipere. Sed quia multoties in pluribus hominum multa impedimenta huius devotionis occurrunt, propter corporis indispositionem vel animae, non est utile omnibus hominibus quotidie ad hoc sacramentum accedere, sed quotiescumque se homo ad illud paratum invenerit. Unde in libro de ecclesiasticis Dogmat. dicitur, quotidie Eucharistiae communionem accipere nec laudo nec vitupero.
IIIª q. 80 a. 10 ad 1
Ad primum ergo dicendum quod per sacramentum Baptismi configuratur homo morti Christi, in se suscipiens eius characterem, et ideo, sicut Christus semel mortuus est, ita solum semel debet homo baptizari. Sed per hoc sacramentum non recipit homo Christi characterem, sed ipsum Christum, cuius virtus manet in aeternum, unde, ad Heb. X, una oblatione consummavit sanctificatos in sempiternum. Et ideo, quia quotidie homo indiget salutifera Christi virtute, quotidie potest laudabiliter hoc sacramentum percipere. Et quia praecipue Baptismus est spiritualis regeneratio, ideo, sicut homo semel carnaliter nascitur, ita debet semel spiritualiter renasci per Baptismum, ut Augustinus dicit, super illud Ioan. III, quomodo potest homo nasci cum sit senex? Sed hoc sacramentum est cibus spiritualis, unde, sicut cibus corporalis quotidie sumitur, ita et hoc sacramentum quotidie sumere laudabile est. Unde dominus, Luc. XI, docet petere, panem nostrum quotidianum da nobis hodie, in cuius expositione Augustinus dicit, in libro de verbis domini, si quotidie acceperis, scilicet hoc sacramentum, quotidie tibi est hodie, tibi Christus quotidie resurgit, hodie enim est quando Christus resurgit.
IIIª q. 80 a. 10 ad 2
Ad secundum dicendum quod agnus paschalis praecipue fuit figura huius sacramenti quantum ad passionem Christi, quae repraesentatur per hoc sacramentum. Et ideo semel tantum in anno sumebatur, quia Christus semel mortuus est. Et propter hoc etiam Ecclesia semel in anno celebrat memoriam passionis Christi. Sed in hoc sacramento traditur nobis memoriale passionis Christi per modum cibi, qui quotidie sumitur. Et ideo quantum ad hoc significatur per manna, quod quotidie populo dabatur in deserto.
IIIª q. 80 a. 10 ad 3
Ad tertium dicendum quod reverentia huius sacramenti habet timorem amori coniunctum, unde timor reverentiae ad Deum dicitur timor filialis, ut in secunda parte dictum est. Ex amore enim provocatur desiderium sumendi, ex timore autem consurgit humilitas reverendi. Et ideo utrumque pertinet ad reverentiam huius sacramenti, et quod quotidie sumatur, et quod aliquando abstineatur. Unde Augustinus dicit, si dixerit quispiam non quotidie accipiendam Eucharistiam, alius affirmat quotidie, faciat unusquisque quod secundum fidem suam pie credit esse faciendum. Neque enim litigaverunt inter se Zacchaeus et ille centurio, cum alter eorum gaudens susceperit dominum, alter dixerit, non sum dignus ut intres sub tectum meum, ambo salvatorem honorificantes, quamvis non uno modo. Amor tamen et spes, ad quae semper Scriptura nos provocat, praeferuntur timori, unde et, cum Petrus dixisset, exi a me, domine, quia peccator homo ego sum, respondit Iesus, noli timere.
IIIª q. 80 a. 10 ad 4
Ad quartum dicendum quod, quia dominus dicit, panem nostrum quotidianum da nobis hodie, non est pluries in die communicandum, ut saltem per hoc quod aliquis semel in die communicat, repraesentetur unitas passionis Christi.
IIIª q. 80 a. 10 ad 5
Ad quintum dicendum quod, secundum statum diversum Ecclesiae, diversa circa hoc statuta emanarunt. Nam in primitiva Ecclesia, quando magis vigebat devotio fidei Christianae, statutum fuit ut quotidie fideles communicarent. Unde Anacletus Papa dicit, peracta consecratione, omnes communicent qui noluerint ecclesiasticis carere liminibus, sic enim et apostoli statuerunt, et sancta Romana tenet Ecclesia. Postmodum vero, diminuto fidei fervore, Fabianus Papa indulsit ut, si non frequentius, saltem ter in anno omnes communicent, scilicet in Pascha, in Pentecoste et in nativitate domini. Soter etiam Papa in cena domini dicit esse communicandum, ut habetur in decretis, de Consecr., dist. II. Postmodum vero, propter iniquitatis abundantiam refrigescente caritate multorum, statuit Innocentius III ut saltem semel in anno, scilicet in Pascha, fideles communicent. Consulitur tamen in libro de ecclesiasticis Dogmat., omnibus diebus dominicis communicandum.
Traduction
Masquer
Summe der Theologie
Zehnter Artikel. Die tägliche Kommunion.
a) Es ist nicht erlaubt, täglich zu kommunizieren. Denn: I. Wie die Taufe das Leiden Christi vorstellt, so auch dieses Sakrament. Es ist aber nicht erlaubt, mehrmals getauft zu werden, weil „Christus“ nur „einmal für unsere Sünden gestorben ist“ (1. Petr. 3.). Also darf man die Eucharistie nicht täglich empfangen. II. Die Wahrheit muß der Figur entsprechen. Das Osterlamm aber, die hauptsächlichste Figur der Eucharistie, wurde nur einmal im Jahre gegessen; und auch nur einmal feiert die Kirche im ganzen Jahre das Andenken an das Leiden, in dessen Gedächtnis dieses Sakrament eingesetzt worden. Also nur einmal im Jahre darf man kommunizieren. III. Dieses Sakrament enthält Christum selber und gebührt ihm deshalb vorzügliche Ehrfurcht. Zur Ehrfurcht aber gehört es, daß man sich der Kommunion oft enthält, weshalb ja auch der Hauptmann im Evangelium gelobt wird, der da sagte: „Herr; ich bin nicht würdig, daß Du eingehst unter mein Dach“ (Matth. 8.); und Petrus sagt zum Herrn (Luk. 5.): „Gehe hinweg von mir, Herr, denn ich bin ein sündiger Mensch.“ Also ist es nicht lobenswert, daß man täglich kommuniziere. IV. Wäre es lobenswert, dieses Sakrament häufig zu empfangen; so müßte man es nicht nur täglich, sondern mehrmals am Tage empfangen. Dies ist aber nicht Brauch in der Kirche. V. Durch die Kirchengebote bezweckt die Kirche den Nutzen der gläubigen. Sie gebietet aber, nur einmal im Jahre zu kommunizieren; nach extra de poenit. et remiss. c. 12.: „Jeder gläubige von beiden Geschlechtern soll zum mindesten zu Ostern ehrerbietig das Sakrament der Eucharistie empfangen; er müßte sich denn aus einem vernünftigen Grunde auf den Rat des ihm vorgesetzten Priesters für eine gewisse Zeit desselben enthalten.“ Also ist es nicht von Nutzen, täglich zu kommunizieren. Auf der anderen Seite sagt Augustin (de verb. dom. c. 28.): „Dies ist das tägliche Brot; nimm es alle Tage, daß es alle Tage dir nütze.“
b) Ich antworte, werde das heilige Sakrament an sich betrachtet, so sei dessen Kraft den Menschen heilsam und danach sei es nützlich, alle Tage zu kommunizieren. Deshalb sagt Ambrosius (4. de sacr. 6.): „Wenn, so oft das Blut Christi vergossen wird, es vergossen wird zum Nachlasse der Sünden, so muß ich es täglich empfangen; denn täglich sündige ich und bedarf der Medizin.“ Wird jedoch die Sache erwogen von seiten des Empfängers her, so muß dieser mit großer Andacht und Ehrfurcht das heiligste Sakrament empfangen. Findet sich also jemand täglich dementsprechend vorbereitet, so ist es lobenswert, daß er es täglich empfängt. Deshalb fügt Augustin zu den obigen Worten hinzu: „Lebe so, daß du es täglich empfangen darfst.“ Weil nun nach der letztgenannten Seite hin sich vielfach in den Menschen Hindernisse finden, sei es vom Körper sei es vom Zustande der Seele aus, so ist es nicht allen Menschen nützlich, alle Tage zu kommunizieren; sondern so oft sich der Mensch in der geeigneten Verfassung dazu findet. Deshalb heißt es im lib. de dogm. eccl. c. 35.: „Täglich zu kommunizieren, das lobe ich nicht und das tadle ich auch nicht.
c) I. Durch die Taufe wird der Mensch gleichförmig dem Tode Christi, indem er dessen Charakterbild in sich aufnimmt. Wie also Christus nur einmal gestorben ist, so darf der Mensch auch nur einmal getauft werden. Durch die Eucharistie aber empfängt der Mensch keinen Charakter, sondern Christum selber, dessen Kraft ewig neu bleibt. Deshalb heißt es Hebr. 10.: „Kraft eines einzigen Darbringens hat Er in Ewigkeit zur Vollendung gebracht die geheiligten.“ Weil also der Mensch täglich der heilsamen Kraft Christi bedarf, kann er lobenswerterweise täglich kommunizieren. Zudem ist die Taufe eine geistige Wiedererzeugung, die ihrer Natur nach nur einmal statthat. Die Eucharistie aber ist geistige Nahrung. Wie also die körperliche Speise täglich genommen wird, so ist es lobenswert, dieses Sakrament täglich zu empfangen. Deshalb sagt Augustin zur vierten Bitte des Vaterunser (de verb. dom. I. c.): „Wenn du täglich dieses geistige Brot empfängst, so ist dies „täglich“ für dich das „heute“; täglich steht dir Christus auf; denn heute ist es, daß Er dir aufsteht.“ II. Das Osterlamm war die hauptsächlichste Figur der Eucharistie, weil durch diese das Leiden Christi dargestellt wird. Einmal im Jahre also ward es genommen, weil nur einmal Christus gelitten hat. Und deshalb begeht die Kirche einmal nur im Jahre das feierliche Andenken an das Leiden Christi. Insoweit aber dieses Sakrament Speise und in dieser Weise das Andenken an das Leiden Christi ist, kann es täglich genommen werden. Und danach wird es figürlich dargestellt durch das Manna, welches in der Wüste dem Volke täglich dargeboten wurde. III. Mit der Ehrfurcht vor diesem Sakramente ist kindliche Liebe verbunden. Und so geht von der Liebe aus das Verlangen nach der Kommunion und von der Ehrfurcht geht aus die Demut, mit der man sich ihr nahen muß. Beides also gehört zur Ehrfurcht vor diesem Sakramente, sowohl daß es täglich genommen wird als auch daß man sich bisweilen desselben enthält. Deshalb schreibt Augustin (ep. 54. c. 3.): „Sagt jemand, man müsse dieses Sakrament täglich empfangen, und ein anderer meint, das Gegenteil sei recht; so thue jeder was er nach seinem frommen Dafürhalten für gut erachtet. Denn auch Zachäus steht nicht im Gegensatze zum Hauptmann, weil jener voll Freude den Herrn in sein Haus aufnahm, und dieser sprach: Herr, ich bin nicht würdig, daß Du eingehst unter mein Dach. Beide ehrten den Herrn, aber nicht auf die gleiche Weise.“ Jedoch ist Liebe und Hoffnung vorzuziehen der Furcht. Und so antwortete auch der Herr auf die angeführten Worte des Petrus: „Fürchte nicht.“ IV. „Unser tägliches Brot gieb uns heute,“ sagt der Herr. Also ist nicht mehrmals am Tage zu kommunizieren; damit wenigstens dadurch daß jemand nur einmal am Tage kommuniziert, die Einheit des Leidens dargestellt sei. V. Zu verschiedenen Zeiten hat die Kirche in diesem Punkte Verschiedenes geboten. Denn in der ersten Zeit, als eine große Andacht des Glaubens noch glühte, ward vorgeschrieben, daß die Christen täglich kommunizieren. Deshalb sagt Anaklet (ep. l.): „Nachdem die Konsekration vollzogen ist, sollen alle kommunizieren, die nicht von der Kirche ausgeschlossen werden wollen; denn so haben die Apostel es gethan, so ist der Brauch der römischen Kirche.“ Nachher, als der Eifer im Glauben nachgelassen, hat Papst Fabian vorgeschrieben (c. 16. de consecr. dist. 2.), „man solle, wenn nicht häufiger, so doch dreimal im Jahre kommunizieren.nämlich zu Ostern, Pfingsten und Weihnachten.“ Papst Soter schrieb vor (decret. 4.), „man solle auch am Gründonnerstage kommunizieren.“ Endlich gab Innocenz III., als die Liebe erkaltet war, das Gebot, man solle mindestens einmal im Jahre, zu Ostern, kommunizieren (conc. Lat. IV. c. 21.). Im lib. de eccl. dogmat. wird geraten, alle Sonntage zu kommunizieren (c. 53.).