• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) De resurrectione carnis

X.

[1] Tenes scripturas quibus caro infuscatur: tene etiam quibus illustratur. Legis cum quando deprimitur: adige oculos et cum quando relevatur. [2] Omnis caro foenum: non hoc solum pronuntiavit Esaias, sed et Omnis caro videbit salutare dei. Notatur in Genesi dicens dominus, Non manebit spiritus meus super ipsos homines, quia caro sunt: sed et auditur per Ioelem, Effundam de spiritu meo in omnem carnem. [3] Apostolum quoque ne de uno stilo noris quo carnem plerumque compungit: nam etsi negat habitare quidquam boni in carne sua, etsi adfirmat eos qui in carne sint deo placere non posse, quia caro concupiscat adversum spiritum, et si qua alia ita ponit ut carnis non tamen substantia sed actus oneretur, dicemus quidem alibi nihil proprie carni exprobari oportere nisi in animae suggillationem quae carnem ministerio sibi subigit. [4] Verum interim et in illis litteris Paulus est cum stigmata Christi in corpore suo portat, cum corpus nostrum ut dei templum vitiari vetat, cum corpora nostra membra Christi facit, cum monet tollere et magnificare deum in corpore nostro. [5] Itaque si ignominiae carnis resurrectionem eius expellunt, cur non dignitates potius inducent? Quoniam deo magis congruit in salutem redigere quod reprobarit interdum, quam in perditionem dedere quod etiam probavit.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De resurrectione carnis
Translations of this Work
De la résurrection de la chair Compare
On the Resurrection of the Flesh Compare
On the Resurrection of the Flesh Compare
Über die Auferstehung des Fleisches. (BKV) Compare
Commentaries for this Work
Elucidation - On the resurrection of the flesh

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy