• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Tertullien (160-220) De resurrectione carnis

XIX.

[1] Et haec itaque dispectio tituli et praeconii ipsius, fidem utique defendens vocabulorum, illuc proficere debebit ut si quid diversa pars turbat obtentu figurarum et aenigmatum manifestiora quaeque praevaleant et de incertis certiora praescribant. [2] Nacti enim quidam sollemnissimam eloquii prophetici formam, allegorici et figurati plerumque, non tamen semper, resurrectionem quoque mortuorum, manifeste adnuntiatam, in imaginariam significationem distorquent, adserentes ipsam etiam mortem spiritaliter intellegendam: [3] non enim hanc esse in vero quae sit in medio, discidium carnis atque animae, sed ignorantiam dei per quam homo mortuus deo non minus in errore iacuerit quam in sepulchro: [4] itaque et resurrectionem eam vindicandam qua quis adita veritate redanimatus et revivificatus deo, ignorantiae morte discussa, velut de sepulchro veteris hominis eruperit, quia et dominus scribas et pharisaeos sepulchris dealbatis adaequaverit: [5] exinde ergo, resurrectionem fide consecutos, cum domino esse quem in baptismate induerint. [6] Hoc denique ingenio etiam in colloquiis saepe nostros decipere consueverunt quasi et ipsi resurrectionem carnis admittant: 'Vae, inquiunt, qui non in hac carne resurrexerit', ne statim illos percutiant si resurrectionem statim abnuerint. Tacite autem secundum conscientiam suam hoc sentiunt, 'Vae qui non, dum in hac carne est, cognoverit arcana haeretica': hoc est enim apud illos resurrectio. [7] Sed et plerique, ab excessu animae resurrectionem vindicantes, de sepulchro exire de saeculo evadere interpretantur, quia et saeculum mortuorum sit habitaculum, id est ignorantium deum, vel etiam de ipso corpore, quia et corpus vice sepulchri conclusam animam in saecularis vitae morte detineat.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De resurrectione carnis
Traductions de cette œuvre
De la résurrection de la chair Comparer
On the Resurrection of the Flesh Comparer
On the Resurrection of the Flesh Comparer
Über die Auferstehung des Fleisches. (BKV) Comparer
Commentaires sur cette œuvre
Elucidation - On the resurrection of the flesh

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité