• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) De resurrectione carnis

XXII.

[1] Post haec ad illas etiam scripturas respiciendum esse dicemus quae non sinunt resurrectionem, secundum animales istos, ne dixerim spiritales, aut hic iam in veritatis agnitione praesumi aut ab excessu statim vitae vindicari. [2] Cum enim et tempora totius spei fixa sint sacrosancto stilo, nec liceat eam ante constitui, aeque non licebit ita scripturas interpretari super illam ut possit ante constitui. In adventum opinor Christi vota nostra suspirant, in saeculi huius occasum, ad diem domini magnum, diem irae et retributionis, diem ultimum et occultum nec ulli praeter patri notum, et tamen signis atque portentis et concussionibus elementorum et conflictationibus nationum praenotatum. [3] Evolverem prophetias si dominus ipse tacuisset----nisi quod et prophetiae vox erant domini----sed plus est quod illas suo ore consignat. Interrogatus a discipulis quando eventura essent quae interim de templi exitu eruperat, ordinem temporum primo Iudaicorum usque ad excidium Hierusalem, dehinc communium usque ad conclusionem saeculi dirigit. [4] Nam posteaquam edixit, Et tunc erit Hierusalem conculcata in nationibus donec adimpleantur tempora nationum---- adlegendarum scilicet a deo et congregandarum cum reliquiis Israelis----[5] inde iam in orbem et in saeculum praedicat secundum Ioelem et Danielem et universum concilium prophetarum futura signa in sole et luna et in stellis, conclusionem nationum cum stupore sonitus maris, et motus refrigescentium hominum prae metu et expectatione eorum quae immineant orbi terrae. [6] Virtutes enim inquit caelorum commovebuntur, et tunc videbunt filium hominis venientem in nubibus caeli cum plurimo potentatu et gloria: ubi autem coeperint ista fieri emergetis et elevabitis capita vestra, quod redemptio vestra adpropinquaverit. [7] Et tamen adpropinquare eam dixit, non adesse iam, et 'cum coeperint ista fieri', non 'cum facta fuerint', quia cum facta fuerint tunc aderit redemptio nostra, quae eousque adpropinquare dicetur, erigens interim et excitans animos ad proximum iam spei fructum. [8] Cuius etiam parabola subtexitur tenerescentium arborum in caulem, floris et dehinc frugis antecursorem. Ita et vos, cum videritis omnia ista fieri, scitote in proximo esse regnum dei: vigilate ergo omni in tempore, ut digni sitis effugere omnia ista, et stetis ante filium hominis----utique per resurrectionem, omnibus ante transactis. Ita etsi in agnitione sacramenti fruticat, sed in domini repraesentatione florescit atque frugescit. [9] Quis ergo dominum tam intempestive tam acerbe excitavit iam a dextera dei ad confringendam terram secundum Esaiam, quae puto adhuc integra est? Quis inimicos Christi iam subiecit pedibus eius secundum David, qua velocior patre, omni adhuc popularium coetu reclamante Christianos ad leonem? Quis caelo descendentem Iesum talem conspexit qualem ascendentem apostoli viderunt, secundum angelorum constitutum? [10] Nulla ad hodiernum tribus ad tribum pectora ceciderunt agnoscentes quem pupugerunt, nemo adhuc excepit Heliam, nemo adhuc fugit antichristum, nemo adhuc Babylonis exitum flevit: [11] et est iam qui resurrexit, nisi haereticus? exiit plane iam de corporis sepulchro etiam nunc febribus et ulceribus obnoxius, et conculcavit iam inimicos etiam nunc luctari habens cum mundi potentibus, et utique iam regnat etiam nunc Caesari quae sunt Caesaris debens.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De resurrectione carnis
Translations of this Work
De la résurrection de la chair Compare
On the Resurrection of the Flesh Compare
On the Resurrection of the Flesh Compare
Über die Auferstehung des Fleisches. (BKV) Compare
Commentaries for this Work
Elucidation - On the resurrection of the flesh

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy