• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Tertullian (160-220) De resurrectione carnis

XXIII.

[1] Docet quidem apostolus Colossensibus scribens mortuos fuisse nos aliquando, alienatos et inimicos sensus domini, cum in operibus pessimis agebamus, dehinc consepultos Christo in baptismate, et conresuscitatos in eo per fidem efficaciae dei qui illum suscitavit a mortuis: [2] Et vos, cum mortui essetis in delictis et praeputiatione carnis vestrae, vivificavit cum eo, donatis vobis omnibus delictis: et rursus, Si cum Christo mortui essetis ab elementis mundi, quomodo quidam quasi viventes in mundo sententiam fertis? [3] Sed cum ita nos mortuos faciat spiritaliter ut tamen et corporaliter quandoque morituros agnoscat, utique et resuscitatos proinde spiritaliter deputans aeque non negat etiam corporaliter resurrecturos. [4] Denique, Si conresurrexistis, inquit, cum Christo, ea quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera dei residens: ea quae sursum sunt sapite, non quae deorsum. Ita animo ostendit resurgere, quo solo adhuc possumus caelestia adtingere, quae non quaereremus nec saperemus si possideremus. [5] Subicit etiam, Mortui enim estis----scilicet delictis, non vobis----et vita vestra abscondita est cum Christo in deo. Nondum ergo adprehensa est quae abscondita est: [6] sic et Iohannes, Et nondum, ait, manifestatum est quid futuri sumus: scimus quia si manifestatus erit similes ei erimus. Tanto abest ut simus iam quod nescimus, utique scituri si iam essemus. [7] Adeo contemplatio est spei in hoc spatio per fidem, non repraesentatio, nec possessio sed expectatio. De qua spe et expectatione Paulus ad Galatas, Nos enim spiritu ex fide spem iustitiae expectamus: non ait 'tenemus': iustitiam autem dei dicit ex iudicio quo iudicabimur de mercede. [8] Ad quam pendens et ipse, cum Philippensibus scribit, Si qua inquit concurram in resurrectionem quae est a mortuis, non quia iam accepi aut consummatus sum. Et utique crediderat, et omnia sacramenta cognoverat, vas electionis, doctor nationum: et tamen adicit, Persequor autem, si adprehendam in quo sum adprehensus a Christo. [9] Eo amplius, Ego me, fratres, nondum puto adprehendisse: unum tamen, oblitus posteriorum in priora me extendens secundum scopum persequor ad palmam incriminationis per quam concurrerem----utique in resurrectionem a mortuis, suo tamen tempore: [10] sicut ad Galatas, Bene autem facientes ne taedeat, tempore enim suo metemus: sicut et ad Timotheum de Onesiphoro, Det illi dominus invenire misericordiam in illo die. [11] In quem diem ac tempus et ipsi praecipit custodire mandatum immaculatum inreprehensibile in adparentiam domini Iesu Christi, quam suis temporibus ostendet beatus et solus potentator et rex regnantium, de deo dicens. [12] De quibus temporibus et Petrus in Actis, Paeniteat itaque vos et respicite, ad abolenda delicta vestra, uti tempora vobis superveniant refrigerii ex persona dei, et mittat praedesignatum vobis Christum, quem oportet accipere caelos adusque tempora exhibitionis omnium quae locutus est deus de ore sanctorum prophetarum.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De resurrectione carnis
Übersetzungen dieses Werks
De la résurrection de la chair vergleichen
On the Resurrection of the Flesh vergleichen
On the Resurrection of the Flesh vergleichen
Über die Auferstehung des Fleisches. (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Elucidation - On the resurrection of the flesh

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung