• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) De resurrectione carnis

XXIV.

[1] Quae haec tempora, cum Thessalonicensibus disce. Legimus enim, Qualiter conversi sitis ab idolis ad serviendum vivo et vero deo et ad expectandum a caelis filium eius, quem suscitavit a mortuis Iesum: [2] et rursus, Quae enim spes nostra vel gaudium vel exultationis corona quam ut et vos coram domino nostro Iesu Christo in adventu ipsius? Item, Coram deo et patre nostro in adventu domini nostri Iesu Christi cum universis sanctis eius. [3] De quorum dormitione minus maerenda docens, simul et tempora resurrectionis exponit: Si enim credimus quod Iesus mortuus sit et resurrexerit, sic et deus eos qui dormierunt per Iesum adducet cum ipso: [4] hoc enim dicimus vobis in sermone dei, quod nos qui vivimus, qui remanemus in adventum domini nostri, non praeveniemus eos qui dormierunt: [5] quoniam ipse dominus in iussu et in voce archangeli et in tuba dei descendet de caelo, et mortui in Christo primi resurgent: [6] deinde nos qui vivimus, qui <reliriquimur,> simul cum illis tollemur in nubibus obviam domino Christo in aerem, et ita semper cum domino erimus. [7] Quae vox archangeli, quae tuba dei audita iam, nisi forte in cubiculis haereticorum? nam etsi tuba dei evangelicus sermo dici potest qui illos iam vocarit, sed aut mortui erunt iam corporaliter ut resurrexerint, et quomodo vivunt? aut in nubibus erepti, et quomodo hic sunt? [8] Miserrimi revera, ut apostolus pronuntiavit, qui in ista tantum vita sperantes habebuntur, excludendo, dum praeripiunt, quod post illam repromittitur, frustrati circa veritatem non minus quam Phygellus et Hermogenes. [9] Et ideo maiestas spiritus sancti, perspicax eiusmodi sensuum, et in ipsa ad Thessalonicenses epistula suggerit, De temporibus autem et temporum spatiis, fratres, non est necessitas scribendi vobis: [10] ipsi enim certissime scitis quod dies domini sicut fur in nocte ita adveniat: [11] cum dicent 'Pax' et 'Tuta sunt omnia', tunc et illis repentinus insistet interitus. [12] Et in secunda pleniore sollicitudine ad eosdem, Obsecro autem vos, fratres, per adventum domini nostri Iesu Christi et congregationem nostram ad illum, [13] ne cito commoveamini animo neque turbemini neque per spiritum neque per sermonem----scilicet pseudoprophetarum---- neque per epistulam----scilicet pseudoapostolorum----acsi per nostram, quasi insistat dies domini: [14] ne quis vos seducat ullo modo, quoniam nisi veniat abscessio primum----huius utique regni----et reveletur delinquentiae homo----id est antichristus----filius perditionis, [15] qui adversatur et superextollitur in omne quod dicitur deus vel religio, uti sedeat in templo dei adfirmans deum se: [16] nonne meministis quod cum apud vos essem haec dicebam vobis? [17] Et nunc quid teneat scitis, ad revelandum eum in suo tempore: [18] iam enim arcanum iniquitatis agitatur: tantum qui nunc tenet teneat, donec de medio fiat----quis, nisi Romanus status, cuius abscessio in decem reges dispersa antichristum superducet?----[19] et tunc revelabitur iniquus, quem dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et evacuabit apparentia adventus sui: [20] cuius est adventus secundum operationem satanae in omni virtute et signis atque portentis mendacii et in omni seductione iniustitiae his qui pereunt.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De resurrectione carnis
Translations of this Work
De la résurrection de la chair Compare
On the Resurrection of the Flesh Compare
On the Resurrection of the Flesh Compare
Über die Auferstehung des Fleisches. (BKV) Compare
Commentaries for this Work
Elucidation - On the resurrection of the flesh

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy